1 In tempore quo nullus recipiebatur in vita fratrum sine licentia beati Francisci, venit cum aliis, qui volebant intrare Religionem, filius cuiusdam nobilis secundum seculum de Luca ad beatum Franciscum, qui erat tunc infirmus et manebat in palatio episcopi Assisii.
2 Cumque representarent fratres illos coram beato Francisco, inclinavit se filius nobilis coram beato Francisco et cepit fortiter plangere, rogans ut [ipsum] reciperet.
3 Beatus Franciscus intuens in ipsum dixit ad eum: “O (cfr. Act 13,9.10) miser homo et carnalis! quare Spiritui Sancto et michi mentiris (cfr. Act 5,3)? Tu plangis carnaliter, et non spiritualiter”.
4 Et hiis dictis, statim venerunt parentes eius in equis extra palatium, volentes capere ipsum et reducere ad domum suam.
5 Cumque audisset fremitum equorum et respexisset per quandam fenestram palatii, vidit parentes eius, et statim surrexit, et exivit foras ad eos (cfr. Ioa 18,19), et reversus est ad seculum cum ipsis, sicut per Spiritum Sanctum cognovit beatus Franciscus;
6 et mirati sunt fratres et alii qui aderant ibi, et magnificaverunt [et] laudaverunt Deum in sancto (cfr. Ps 150,1) suo.