1 Item dicebat quod fratres ita humiles et honestas mensas habere deberent, ut inde seculares possent hedificari; et si aliquis pauper invitaretur a fratribus, posset sedere iuxta eos, non pauper in terra et fratres in alto.
2 Unde dominus papa Gregorius, cum esset episcopus Hostiensis et veniret ad locum fratrum apud Sanctam Mariam de Portiuncula, intravit domum fratrum et ivit ad videndum dormitorium fratrum, quod erat in eadem domo, cum multis militibus et monachis et aliis clericis, qui venerant secum.
3 Et cum videret quod fratres iacebant in terra (cfr. Iudt 14,16) et nichil haberent subtus nisi modicum de palea et capitalia nulla et quasdam cultras pauperculas et quasi fractas totas et dissipatas, cepit multum lacrimari coram omnibus, dicens:
4 “Ecce hic dormiunt fratres; nos vero miseri tot superfluitatibus in omnibus utimur. Quid ergo erit de nobis? (cfr. Mat 19,27)”.
5 Unde ipse et alii multum inde fuerunt hedificati.
6 Mensam nullam ibi vidit, quia fratres comedebant in terra.
7 Et quamvis ille locus ab inceptione, quando fuit hedificatus, magis frequentaretur per longum tempus a fratribus totius Religionis quem aliquis locus fratrum, quoniam omnes qui veniebant ad Religionem induebantur ibi, semper fratres illius loci comedebant in terra, sive pauci sive multi essent,
8 et quandiu vixit sanctus pater, exemplo suo et voluntate, fratres illius loci sedebant in terra ad comedendum.