1 Alia vice, tempore sue infirmitatis oculorum, quia nimis inde doloribus affligebatur, quadam die dixit ei quidam minister: 2 “Frater, quare a tuo socio non facis tibi legi de scripturis prophetarum et aliis scripturis, unde tuus spiritus in Domino exaltabit (cfr. Luc 1,47), et inde accipiet maximam consolationem?”.
3 Sciebat enim quod multum in Domino letabatur, cum audiret legi divinas scripturas.
4 At ille respondit ei: “Frater, tantam dulcedinem et consolationem invenio cotidie in mea memoria ex meditatione humilitatis vestigiorum Filii Dei, quod si usque in finem seculi viverem, non multum necesse esset michi alias scripturas audire vel meditari”.
5 Unde sepe reducebat ad memoriam et postea fratribus dicebat illud davidicum verbum: Renuit consolari anima mea (Ps 76,3).
6 Propterea, sicut multotiens dicebat fratribus, quia oportebat ipsum esse formam et exemplum omnium fratrum, ideo non tantum medicinis, sed etiam cibis necessariis in infirmitatibus suis uti nolebat.
7 Et propterea quia hec predicta considerabat, non tantum quando videbatur esse sanus, licet semper esset debilis et infirmus, sed etiam in suis infirmitatibus, suo corpori erat austerus.