1 Et non est mirum, si ignis et alie creature venerabantur aliquando ipsum: quoniam, sicut vidimus nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo, tanta affectione caritatis ipsas diligebat et venerabatur,
2 et in eis tantum delectabatur et tanta pietate et compassione circa ipsas spiritus eius movebatur, quod quando quis non honeste tractaret eas [turbaretur],
3 et ita cum ipsis loquebatur letitia interiori et exteriori sicut [si] de Deo sentirent, intelligerent et loquerentur, ita quod multotiens illa occasione rapiebatur in contemplatione Dei.
4 Nam quadam vice cum sederet iuxta ignem, ipso nesciente, ignis invasit pannos eius de lino iuxta crus.
5 Cumque sentiret calorem ignis et socius eius videret quod ignis combureret pannos eius, cucurrit volens extinguere ipsum.
6 Qui dixit ei: “Carissime frater, noli male facere fratri igni”.
7 Et ita non permisit ei, ut ullo modo ipsum extingueret.
8 Ille vero statim ivit ad fratrem, qui erat eius guardianus, et duxit illum ad eum et sic, illo nolente, cepit extinguere ipsum.
9 Nolebat enim ipse candelam vel lampadem aut ignem extinguere, sicut solet fieri cum est necesse, [tanta] pietate et dilectione movebatur circa ipsum.
10 Nolebat etiam ut frater proiceret ignem vel lignum fumigantem, sicut solet multotiens fieri, sed volebat ut plane poneret ipsum in terram ob reverentiam illius cuius est creatura.