1 Quodam tempore, cum esset beatus Franciscus apud eundem locum, quidam frater spiritualis homo et antiquus in Religione manebat ibi, qui erat valde debilis et infirmus.
2 Considerans igitur ipsum beatus Franciscus pietate motus est super eum (cfr. Luc 7,13).
3 Sed quia fratres tunc infirmi et sani cum hilaritate et patientia, paupertate pro habundantia utebantur, et in suis infirmitatibus medicinis non utebantur, sed magis que erant contraria corpori libentius faciebant, dixit ad seipsum beatus Franciscus:
4 “Si frater iste summo mane manducaret de uvis maturis, credo quod prodesset illi”.
5 Et ideo surrexit quadam die summo mane secreto et vocavit fratrem illum et duxit illum in vineam que est iuxta eandem ecclesiam, et elegit quamdam vitem, in qua erant bone et sane uve ad manducandum.
6 Et sedens cum illo fratre iuxta vitem (cfr. Mic 4,4), cepit de uvis comedere, ut non verecundaretur solus comedere;
7 et manducantibus illis laudavit Dominum Deum frater ille.
8 Et illius misericordie quam fecit propter eum sanctus pater, toto tempore, dum vixit, cum magna devotione et lacrimarum effusione sepe recordatus est inter fratres.