1 Quodam tempore in primordio Religionis, cum maneret apud Rigum Tortum cum duobus fratribus quos tunc tantum habebat, ecce quidam, qui fuit tertius frater, venit de seculo ad recipiendam vitam eius.
2 Et factum est, dum sic maneret per aliquos dies indutus pannis quos de seculo apportaverat, accidit ut quidam pauperculus veniret ad locum illum querens helemosinam beato Francisco.
3 Beatus Franciscus dixit illi, qui fuit tertius frater: “Da fratri pauperi mantellum tuum”.
4 Et statim cum magna letitia tulit illum de dorso suo et dedit illi.
5 Unde visum fuit illi quod statim novam gratiam immisisset Dominus in cor eius occasione illa, qui cum hilaritate dedit (cfr. 2Cor 9,7) mantellum pauperi.