1 quoniam omnia, que Pater celestis pro utilitate hominis creavit, propter amorem dilecti Filii sui dignis et indignis gratis, pro helemosina, concessa sunt post peccatum.
2 Unde dicebat beatus Franciscus quod magis libere et cum hilaritate servus Dei helemosinas amore Domini Dei petere debet quam ille qui pro sua curialitate et largitate, cum vellet aliquid emere, iret dicendo:
3 “Quicumque dabit michi talem nummatam, dabo sibi centum marchas argenti, immo milies plus:
4 quoniam servus Dei offert amorem Dei quem meretur homo qui facit helemosinas, in cuius comparatione omnia que sunt in hoc seculo nichil sunt (cfr. Sap 7,8), et etiam que in celo”.
5 Unde antequam fratres ssent multiplicati [ac etiam postquam multiplicati] fuerunt, cum iret per mundum predicando beatus Franciscus, cum aliquis nobilis et dives homo cum devotione rogaret ipsum ut comederet in domo sua et apud ipsum hospitaretur,
6 quoniam in multis civitatibus et castris ad quos ibat predicaturus tempore suo non erant loca fratrum,
7 licet nosset quod ille, qui invitaret ipsum, omnia necessaria corporis habundanter amore Domini Dei preparasset, tamen ipse propter bonum exemplum fratrum et propter nobilitatem et dignitatem domine paupertatis in hora comestionis ibat pro helemosina,
8 ac aliquando dicebat illi qui invitaverat ipsum: “Ego nolo dimittere dignitatem meam regalem et hereditatem et vocationem et professionem meam et fratrum Minorum,
9 videlicet ire pro helemosina, etiamsi non amplius apportarem quam tres helemosinas, quoniam volo exercere officium meum”.
10 Et sic [ipso] nolente, ibat pro helemosinis, et ille qui invitaverat ipsum ibat cum ipso, et helemosinas quas acquirebat beatus Franciscus accipiebat et pro reliquiis propter eius devotionem reponebat
11 Qui scripsit vidit multotiens et perhibuit testimonium (cfr. Ioa 21,24).