1 Quidam frater spiritualis homo et antiquus in Religione et familiaris beato Francisco fuit.
2 Accidit autem, ut in quodam tempore per multos dies passus esset gravissimas et crudelissimas diaboli suggestiones, ita quod quasi in profundum desperationis illa occasione inducebatur, et etiam in tantum cotidie stimulabatur quod verecundabatur totiens confiteri.
3 Et ex hoc nimis se affligebat abstinentia, vigiliis, lacrimis et disciplinis.
4 Cumque cotidie et per tot dies esset tribulatus, ecce divina dispensatione venit ad locum beatus Franciscus.
5 Et cum quadam die non multum longe ab illo loco ambularet beatus Franciscus cum quodam fratre et cum illo, qui erat ita tribulatus, beatus Franciscus subtraxit se parum ab illo fratre et iunxit se illi fratri, qui erat ita temptatus, et dixit ei:
6 “Carissime frater, volo et dico ut amodo non tenearis illas suggestiones et immissiones diaboli alicui confiteri, et noli timere (cfr. Mat 1,20) quia nichil nocuerunt anime tue, sed de mea licentia dicas. VII. Pater noster, quotiens hiisdem suggestionibus fueris tribulatus (cfr. Ps 106,6)”.
7 Et gavisus est ille frater de verbo quod dixit ei, ut non teneretur illas confiteri, maxime quia, cum cotidie oporteret illum confiteri, nimis confundebatur;
8 et hoc erat causa sui maioris doloris.
9 Et miratus est ille frater sanctitatem sancti patris, quomodo per Spiritum Sanctum cognovit suas temptationes, eo quod ipse nulli alii fuerat confessus, nisi sacerdotibus;
10 et etiam sepe mutabat sacerdotem propter verecundiam, quia verecundabatur ut unus sacerdos sciret suam omnem infirmitatem et temptationem.
11 Et statim ab illa hora, que locutus est ei beatus Franciscus, liberatus fuit de magna illa tribulatione intus et foris, quam longo tempore sustinuit.
12 Et per gratiam Dei in magna quiete et pace anime et corporis positus fuit, meritis beati Francisci.