1 Unde tunc in Testamento suo fecit scribi, quod omnes domus fratrum ex luto et lignis deberent construi in signum sancte paupertatis et humilitatis, et quod ecclesie que pro fratribus construuntur, essent parve.
2 Immo voluit ut hoc inciperet reformari maxime de domibus ex lignis et luto constructis,
3 et de omnibus allis bonis exemplis in loco Sancte Marie de Portiuncula, qui fuit primus locus ubi postquam fratres manserunt, cepit fratres Dominus multiplicare (cfr. Deut 7,12.13) ut in eternum esset hoc memoriale ceteris fratribus, qui sunt et erunt venturi ad Religionem.
4 Sed quidam dixerunt ei quod non videbatur eis bonum, quod domus fratrum deberent construi ex luto et lignis, quoniam in pluribus locis et provinciis cariora sint ligna lapidibus.
5 Et beatus Franciscus nolebat contendere cum eis, quia erat valde infirmus et quoniam erat prope mortem, quia parum postea vixit.
6 Unde scripsit postea in Testamento suo: “Caveant sibi fratres, ut ecclesias et habitacula et omnia alia que pro ipsis construuntur quod penitus non recipiant ea nisi essent sicut decet sanctam paupertatem quam in Regula promisimus, semper ibi hospitantes, sicut advene et peregrini (cfr. 1Pet 2,11)”.
7 Nos vero qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 2,18), quando scripsit Regulam et fere omnia alia sua scripta, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12), quod plura fecit scribi in Regula et aliis suis scriptis, de quibus quidam fratres fuerunt sibi contrarii, et maxime prelati.
8 Unde accidit quod in hiis, in quibus fratres fuerunt contrarii beato Francisco in vita sua, nunc post mortem essent valde utilia toti Religioni.
9 Sed quia ipse plurimum timebat scandalum, condescendebat, licet involuntarius, voluntatibus fratrum.
10 Sed sepe dicebat hunc sermonem: “Ve illis fratribus qui sunt michi contrarii de hoc, quod cognosco, quod voluntas Dei est pro maiori utilitate Religionis, licet invitus condescendam voluntati eorum”.
11 Unde sepe dicebat sociis suis: “In hoc est dolor meus et afflictio mea, quod ea cum multo labore orationis et meditationis a Deo per misericordiam suam obtineo pro utilitate presenti et futura totius Religionis, et ab ipso sum certificatus, quod secundum voluntatem eius sunt,
12 et aliqui fratres ex auctoritate et providentia sue scientie evacuant et sunt michi contrarii dicentes: “Ista sunt tenenda et observanda et ista non!”.
13 Sed quia, ut dictum est, tantum timebat scandalum, quod multa fieri permittebat et in multis condescendebat voluntatibus eorum, que non erant secundum voluntatem suam.