1 Videns beatus Franciscus quod numerum fratrum Dominus vellet multiplicare (cfr. Act 6,7), dixit ad eos: “Carissimi fratres et filioli mei, video quod Dominus vult nos multiplicare;
2 unde michi videtur bonum et religiosum acquirere ab episcopo vel canonicis Sancti Ruphini aut ab abbate monasterii Sancti Benedicti aliquam parvam et pauperculam ecclesiam ubi fratres valeant dicere horas suas,
3 et solummodo habere iuxta eam aliquam parvam et pauperculam domum ex luto et vigminibus constructam, ubi fratres possint quiescere et operari suas necessitates:
4 quoniam locus iste non est honestus et hec domus est fratribus ad manendum valde parva, ex quo Domino placet illos multiplicare, et maxime quia non habemus hic ecclesiam ubi fratres dicere possint horas suas,
5 et si aliquis moreretur, non esset honestum ipsum hic sepeliri nec in ecclesia clericorum secularium”.
6 Et placuit sermo (cfr. Act 6,5) ceteris fratribus.
7 Surrexit ergo beatus Franciscus et ivit ad episcopum Assisii et eadem verba que coram fratribus proposuerat, proposuit coram episcopo.
8 Cui episcopus respondit dicens: “Frater, non habeo aliquam ecclesiam quam vobis dare valeam”.
9 Ille ivit ad canonicos Sancti Ruphini et similia verba eis dixit; illi vero sicut episcopus responderunt.
10 Ivit ergo ad monasterium Sancti Benedicti de monte Subasio et coram abbate illa eadem verba, sicut coram episcopo et canonicis, proposuit: insuper qualiter episcopus et canonici sibi responderunt.
11 Abbas vero pietate motus, habito concilio de hoc cum fratribus suis, et sicut de voluntate Domini (cfr. Act 21,14; Ps 50,20) fuit, concesserunt beato Francisco et fratribus suis ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula pro magis paupercula ecclesia quem haberent;
12 erat et magis paupercula quem aliqua esset in circuitu civitatis Assisii; quod diu desideraverat beatus Franciscus.
13 Et dixit abbas beato Francisco: “Frater, quod petisti exaudivimus; sed volumus quod si Dominus congregationem vestram multiplicaverit, iste locus sit caput omnium vestrum”.
14 Et placuit sermo (cfr. Act 6,5) beato Francisco et ceteris fratribus suis.
15 Et gavisus est inde plurimum beatus Franciscus de loco fratribus concesso et maxime propter nomen ecclesie Matris Christi et quod ita paupercula ecclesia erat et de cognomine quod habebat:
16 cognominabatur enim de Portiuncula, in quo prefigurabatur quod futura esset mater et caput pauperum Minorum fratrum.
17 Unde Portiuncula dicta est propter illam contratam ubi constructa est illa ecclesia, que antiquitus Portiuncula est vocata.
18 Nam dicebat beatus Franciscus: “Propterea voluit Dominus ut nulla alia ecclesia fratribus concederetur et quod de novo aliquam ecclesiam tunc primi fratres non construerent nec haberent nisi illam, quoniam illa fuit quedam prophetia que adimpleta est in adventu Minorum fratrum”.
19 Et licet esset paupercula et quasi iam destructa per multum tempus, semper homines civitatis Assisii et illius contrate habuerunt in illa ecclesia magnam devotionem et maiorem habent usque hodie.
20 Unde statim quod iverunt illuc fratres ad manendum, quasi cotidie multiplicabat Dominus eorum numerum (cfr. Act 6,7) et rumor de ipsis et fama exiit per totam vallem Spoletanam.
21 Antiquitus tamen vocata est Sancta Maria de Angelis et a provincia dicta est Sancta Maria de Portiuncula.
22 Unde postquam fratres ceperunt reparare illam, dicebant homines et mulieres illius provincie: “Eamus ad Sanctam Mariam de Angelis”.
23 Et licet abbas et monachi libere concessissent beato Francisco et eius fratribus illam ecclesiam sine datione aliqua et censu annuo,
24 tamen beatus Franciscus, tamquam bonus et peritus magister qui domum suam voluit edificare super firmam petram (cfr. Mat 7,24) videlicet et congregationem suam super magnam paupertatem, annuatim mittebat ipse fiscenulam plenam pisciculis qui vocantur lasce in signum maioris humilitatis et paupertatis,
25 ut fratres nullum proprium locum haberent nec in aliquo permanerent qui non esset sub dominio aliquorum, ita quod fratres non habeant potestatem vendendi vel alienandi quoquo modo.
26 Et cum fratres portabant monachis pisciculos annuatim, ipsi, propter humilitatem beati Francisci, qui ex voluntate sua illud faciebat, dabant sibi et fratribus suis quoddam vas plenum oleo.