1 Et alloquens eius animum consolatus est beatus Franciscus in hiis verbis, eo quod ultra modum contristabatur, cum audiret de fratribus aliquod malum exemplum.
2 Et, licet se continere ex toto non posset, ut non contristaretur cum audiret aliquod malum, tamen, postquam a Domino taliter est confortatus, revocabat illud ad memoriam et dicebat cum sociis suis.
3 Unde sepe dicebat beatus Franciscus fratribus in capitulis et etiam in collatione verborum suorum: “Ego iuravi et statui (Ps 118,106) fratrum Regulam observare et fratres omnes similiter ad hoc se obligaverunt;
4 quapropter, ex quo dimisi officium fratrum, de cetero, propter infirmitates meas et pro maiori utilitate anime mee et omnium fratrum, non teneor fratribus nisi exhibere bonum exemplum (cfr. Tit 2,7).
5 Nam illud a Domino reperi et scio in veritate quoniam, etiam si infirmitas non me excusaret, maius adiutorium quod fratrum Religioni impendere possim, est ut cotidie vacem orationi pro ea ad Dominum, ut ipsam gubernet, conservet, protegat et defendat.
6 Nam in hoc me Domino et fratribus obligavi, videlicet ut, si aliquis fratrum meo malo exemplo perierit, volo teneri Domino reddere rationem (cfr. Mat 12,36)”.
7 Unde, licet aliquis fratrum aliquando diceret ei, ut deberet aliquando se intromittere de facto Religionis, ipse talia verba respondebat, dicens:
8 “Fratres habent Regulam suam, insuper et iuraverunt; et ut non habeant excusationem, postquam Domino placuit me statuere ut essem prelatus eorum, coram ipsis eam similiter iuravi et volo usque in finem observare.
9 Unde, ex quo fratres sciunt quid facere debeant quidve etiam evitare, non restat nisi ut operibus doceam ipsos, quoniam ad hoc datus sum ipsis in vita mea et post mortem meam”.