1 Cum beatus Franciscus ivisset ad quoddam heremitorium fratrum prope Roccam Britii, occasione predicandi hominibus illius provincie, accidit in illa die, qua debebat ibidem predicare, quod quidam homo pauperculus et infirmitius venit ad eum.
2 Et, cum videret ipsum, cepit considerare paupertatem et infirmitatem eius, ita quod motus pietate, visa paupertate et infirmitate eius, cepit dicere cum socio suo de nuditate et infirmitate eius, illi compatiendo.
3 Et dixit socius eius ad eum: “Frater, verum est quod iste satis pauper est, sed forsitan in tota provincia non est voluntate ditior illo”.
4 Et reprehendit illum beatus Franciscus quod non bene dixisset, ita quod inde dixit suam culpam.
5 Et ait ei beatus Franciscus: ”Vis inde penitentiam facere quam dixero tibi?”. Et respondit: “Libenter”.
6 Et dixit ei: “Vade et exue te tunicam tuam, et vade nudus coram paupere, et proice te ad pedes eius (cfr. Mat 15,30) et dicas ei quomodo peccasti in ipso, quoniam detraxisti ei;
7 et dicas ei ut oret pro te, ut Deus tibi indulgeat”.
8 Ivit ergo ille et fecit omnia sicut dixerat ei beatus Franciscus; quo facto, elevavit se et induit se tunicam, et reversus est ad beatum Franciscum.
9 Et ait ad eum beatus Franciscus: “Vis ut dicam tibi, quomodo peccasti in illo, immo in Christo?”.
10 Et ait: “Cum vides pauperem debes considerare illum in cuius nomine venit, videlicet Christum, qui nostram paupertatem et infirmitatem assumere venit; 11 nam paupertas et infirmitas istius est quoddam speculum nobis, per quod speculari et considerare cum pietate debemus paupertatem et infirmitatem Domini nostri Iesu Christi quas in suo corpore pertulit pro salvatione humani generis”.