1 Et dicebat: “Tunc exultat diabolus, cum devotionem et letitiam cordis servi Dei, que provenit ex munda oratione et aliis bonis operibus, extinguere vel impedire potest.
2 Nam, si diabolus de suo aliquid in servo Dei habere potest, nisi servus Dei fuerit sapiens et si, quam citius poterit, illud non deleat vel destruat contritione et confessione et operis satisfactione, in brevi tempore de uno capillo facit trabem unam, semper ibi adiciendo”.
3 Et ait: “Servus Dei in comedendo, dormiendo et aliis necessitatibus suo corpori cum discretione satisfacere debet, ut frater corpus non valeat murmurare dicens:
4 Ego non possum stare erectus et insistere orationi, nec in tribulationibus meis letari et alia bona opera operari, pro eo quod michi non satisfacis”.
5 Item dicebat, quod si servus Dei suo corpori cum discretione satisfacit satis bono modo et honeste sicut poterit,
6 et frater corpus, in oratione et vigiliis et aliis bonis operibus anime vellet esse pigrum, negligens vel somnolentum, quod ipsum castigare debet tamquam malum et pigrum armentum, quia vult comedere et non vult lucrari, nec honus portare.
7 Si vero propter inopiam et paupertatem frater corpus suas necessitates [in] infirmitate et sanitate habere non potest, dum honeste et cum humilitate fratri suo vel suo prelato illas petierit amore Dei, et sibi non dantur, patienter sustineat amore Domini et sibi a Domino pro martyrio imputabitur.
8 Et quoniam fecit quod suum est, videlicet quod petiit suam necessitatem, excusatur a peccato, etiam si corpus inde magis infirmaretur”.
9 Et in hoc summum et precipuum studium habuit beatus Franciscus, licet a principio sue conversionis usque ad diem mortis sue valde afflixerit corpus suum, videlicet quod semper fuit sollicitus interius et exterius habere, [et] conservare in se letitiam spiritualem.