67.
1 Mulier quaedam civitatis supradictae, oculorum caecitate percussa, signum crucis a beato Francisco super oculos suos suscipiens, statim lumen meruit recipere concupitum.
2 Apud Eugubium mulier erat, quae manus ambas contractas habens, nihil cum eis poterat operari.
3 Quae, cum cognovisset sanctum Franciscum civitatem intrasse, statim cucurrit ad eum et facie miserabili moestitiaque plena, contractas ei manus ostendens, coepit rogare ipsum ut eas tangere dignaretur.
4 Qui pietate permotus, manus eius tetigit ac sanavit.
5 Statimque mulier domum rediens laetabunda, caseatam unam propriis manibus fecit, ipsamque obtulit sancto viro.
6 Ipse vero parumper ex eadem caseata charitative susci-piens, reliquum iussit mulierem cum familia manducare.