70.
1 Apud Civitatem etiam de Castello mulier quaedam obsessa erat a daemonio.
2 In qua cum esset beatissimus pater Franciscus, perducta est mulier ad domum, in qua ipse manebat.
3 Mulier autem illa, foris stans (cfr. Ioa 20,11), coepit frendere dentibus et torvo vultu, miserabili voce barrire, sicut mos est spirituum immundorum (cfr. Ioa 19,40; Mat 10,1).
4 Multi enim de civitate illa utriusque sexus accedentes, rogaverunt sanctum Franciscum pro muliere; diu namque ille malignus et eam vexaverat torquendo et illos turbaverat barriendo.
5 Sanctus pater misit tunc ad eam fratrem qui erat secum, experiri volens, utrum foret daemonium an deceptio muliebris.
6 Quem videns mulier illa coepit deridere ipsum, sciens sanctum Franciscum minime fore.
7 Pater sanctus intus erat orans, finitaque oratione, foras exivit; mulier autem coepit tremere ac volutari super terram, non sustinens virtutem eius.
8 Quam vocans ad se sanctus Franciscus dixit: “In virtute obedientiae praecipio tibi, immunde spiritus, exi ab (cfr. Mar 5,8) ea.
9 Qui confestim dimisit eam sine aliqua laesione, satis indignabundus recedens.
10 Gratias omnipotenti Deo (cfr. Sir 50,19), qui omnia in omnibus operatur (cfr. 1Cor 12,11).
11 Verum, quia non miracula, quae sanctitatem non faciunt sed ostendunt, sed potius excellentiam vitae ac sincerissimam conversationis ipsius formam decrevimus explanare, his prae nimietate omissis, aeternae salutis (cfr. Heb 5,9) opera retexemus.