80.
1 Longum esset nimis et impossibile omnia numerare ac recolligere, quae gloriosus pater Franciscus fecit et docuit, donec in carne vixit (cfr. Phip 1,22).
2 Quis enim umquam posset summum eius affectum exprimere, quo in omnibus quae Dei sunt (cfr. Mat 22,21) ferebatur?
3 Quis enarrare sufficeret (cfr. Sir 18,2) dulcedinem qua fruebatur, contemplans in creaturis sapientiam Creatoris, potentiam et bonitatem eius?
4 Revera miro atque ineffabili gaudio ex hac consideratione saepissime replebatur, cum respiciebat solem, cum lunam cernebat, cum stellas et firmamentum intuebatur.
5 O pietas simplex, et o simplicitas pia!
6 Circa vermiculos etiam nimio flagrabat amore, quia legerat de Salvatore dictum: Ego sum vermis et non homo (Ps 21,7).
7 Et idcirco eos colligebat de via, in tuto recondens loco, ne transeuntium vestigiis tererentur.
8 Quid de aliis inferioribus creaturis dicam, cum et apibus in hieme, ne frigoris algore deficerent, mel sive optimum vinum faceret exhiberi?
9 quarum efficaciam operum et ingenii excellentiam ad Domini gloriam tanto praeconio extollebat, ut diem unam plerumque in earum caeterarum creaturarum laudibus consummaret.
10 Sicut enim olim tres pueri, in camino ignis ardentis positi, ad laudandum et glorificandum creatorem universitatis, elementa omnia invitabant, sic et iste vir, spiritu Dei plenus, in omnibus elementis et creaturis creatorem omnium ac gubernatorem glorificare, laudare ac benedicere (cfr. Dan 3,17.51) non cessabat.
81.
1 Quantam putas eius menti exhilarationem florum speciositas importabat, cum eorum venustatis cerneret formam et suavitatis olentiam praesentiret?
2 Statim ad illius floris pulchritudinem considerationis oculum deflectebat, qui, lucidus in vernali tempore de radice Iesse (cfr. Is 11,1) progrediens, ad odorem suum suscitavit innumera milia mortuorum.
3 Cumque florum copiam inveniret, ita praedicabat eis et ad laudem eos dominicam invitabat ac si ratione vigerent.
4 Sic et segetes et vineas, lapides et silvas et omnia speciosa camporum (cfr. Sir 24,19), irrigua fontium et hortorum virentia quaeque, terram et ignem, aerem et ventum sincerissima puritate ad divinum monebat amorem et libens obsequium hortabatur.
5 Omnes denique creaturas fraterno nomine nuncupabat, et modo praecellenti atque caeteris inexperto, creaturarum occulta cordis (cfr. 1Cor 14,25) acie decernebat, utpote qui iam evaserat in libertatem gloriae filiorum Dei (cfr. Rom 8,21).
6 Nunc in caelis, o bone Iesu, te admirabilem laudat cum angelis, qui certe in terra positus (cfr. Iob 20,4), amabilem omnibus te praedicabat creaturis.
82.
1 Nam supra hominum intellectum afficiebatur, cum nomen tuum, sancte Domine (cfr. Ps 8,2; Is 6,3), nominaret, et totus exsistens in iubilo ac iucunditate castissima plenus, novus certe homo et alterius saeculi videbatur.
2 Propterea ubicumque scriptum aliquid, sive divinum sive humanum, in via, in domo, seu in pavimento inveniebat, reverentissime colligebat illud et in sacro vel honesto reponebat loco, ea reverentia quidem, ne ibi esset nomen Domini, vel ad id pertinens scriptum.
3 Enimvero cum a quodam frater quadam die fuisset interrogatus, ad quid etiam paganorum scripta et ubi non erat nomen Domini, sic studiose colligeret, respondit dicens: “Fili, quia ibi lit-terae sunt, ex quibus componitur gloriosissimum Domini Dei nomen (cfr. Deut 5,11).
4 Bonum quoque quod ibi est, non pertinet ad paganos, neque ad aliquos homines, sed ad solum Deum, ‘cuius est omne bonum’.
5 Et quod non minus est admirandum, cum litteras aliquas salutationis vel admonitionis gratia faceret scribi, non patiebatur ex eis deleri litteram aliquam aut syllabam, licet superflua saepe aut incompetens poneretur.
83.
1 O quam pulcher, quam splendidus, quam gloriosus apparebat (cfr. 2Re 6,22) in vitae innocentia, in simplicitate verborum, in puritate cordis, in dilectione Dei, in charitate fraterna, in flagranti obedientia, in concordi obsequio, in aspectu angelico (cfr. Iud 13.6).
2 Dulcis in moribus, natura placidus, affabilis in sermone, commodissimus in exhortatione, fidelissimus in com-misso (cfr. Prov 11,13), providus in consilio, in negotio efficax, gratiosus in omnibus (cfr.Est 2,15).
3 Mente serenus, animo dulcis, spiritu sobrius (cfr. 2Tim 1,7), contemplatione suspensus, orationi assiduus et in omnibus fervens.
4 Constans proposito, virtute stabilis, gratia perseverans, et in omnibus idem.
5 Ad indulgendum velox, ad irascendum tardus (cfr. Iac 1,19), liber ingenio, memoria luculentus, subtilis in disserendo (cfr. Sap 7,22.23), circumspectus in eligendo et in omnibus simplex.
6 Rigidus in se, pius in aliis, discretus in omnibus.
7 Facundissimus homo, facie hilaris, vultu benignus, immunis ignaviae, insolentiae expers.
8 Statura mediocris parvitati vicinior, caput mediocre ac rotundum, facies utcumque oblonga et protensa, frons plana et parva, mediocres oculi, nigri et simplices (cfr. Mat 6,22), fusci capilli, supercilia recta, nasus aequalis, subtilis et rectus, aures erectae sed parvae, tempora plana,
9 lingua placabilis (cfr. Prov 15,4), ignea et acuta, vox vehemens, dulcis (cfr. Cant 2,14), clara atque sonora, dentes coniuncti, aequales et albi, modica labia atque subtilia, barba nigra, pilis non plene respersa,
10 collum subtile, humeri recti, brevia brachia, tenues manus, digiti longi, ungues producti, crura subtilia, parvuli pedes, tenuis cutis, caro paucissima, aspera vestis, somnus brevissimus, manus largissima.
11 Et quia erat humillimus, omnem mansuetudinem ostendebat ad homines (cfr. Tit 3,2), omnium moribus utiliter se conformans. Sanctior inter sanctos, inter peccatores quasi unus ex (cfr. Sap 4,10; Gen 3,22) illis.
12 Adiuva igitur peccatores, peccatorum amator, pater sanctissime, et quos cernis miserabiliter in delictorum sordibus iacere, dignare, quaesumus, misericordissime tuis gloriosissimis suffragiis relevare.