21.
1 Servus igitur Dei Franciscus, nudatus ab omnibus quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33), divinae vacat iustitiae propriamque visam contemnens divino servitio se mancipat modis omnibus quibus potest.
2 Revertensque ad ecclesiam Sancti Damiani gaudens et fervens, fecit sibi quasi heremiticum habitum, et sacerdotem illius ecclesiae confortavit eodem sermone quo ipse fuerat ab episcopo confortatus.
3 Deinde, surgens et introiens civitatem coepit per plateas et vicos (cfr. Cant 3,2), tanquam ebrius spiritu, Dominum collaudare.
4 Finita vero huiusmodi collaudatione Domini, ad acquirendos lapides pro reparatione dictae ecclesiae se convertit
5 dicens: “Qui mihi dederit unum lapidem, unam habebit mercedem.
6 Qui autem duos dederit, duas habebit mercedes.
7 Qui vero tres, totidem mercedes habebit”.
8 Sic et multa alia verba simplicia in fervore spiritus loquebatur, quia idiota et simplex, electus a Deo, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed (cfr. 1Cor 2,13) simpliciter in omnibus se habebat.
9 Multi autem deridebant eum putantes ipsum insanum, alii vero, pietate commoti, movebantur ad lacrimas videntes eum de tanta lascivia et saeculi vanitate ad tantam ebrietatem divini amoris tam cito venisse.
10 At ipse, derisiones contemnens, in spiritus fervore Deo gratias referebat.
11 Quantum vero laboraverit in opere supradicto, longum et difficile esset narrare, ipse enim, qui tam delicatus fuerat in domo paterna, proprtis humeris lapides ferebat in Dei servitio multipliciter se affligens.
22.
1 Sacerdos autem praedictus, considerans eius laborem quod scilicet tam ferventer ultra vires divino se obsequio manciparet, licet esset pauperculus, procurabat pro eo fieri aliquod speciale ad victum, sciebat autem ipsum delicate vixisse in saeculo.
2 Quippe, ut ipse vir Dei postea confessus est, frequenter electuariis et confectionibus utebatur et a cibis contrariis abstinebat.
3 Cum autem die quadam advertisset quod faciebat sacerdos pro ipso, ad se conversus ait: “Invenies tu hunc sacerdotem quocumque ieris qui tibi tantam praestet humanitatem?
4 Non est haec vita pauperis hominis quem eligere voluisti.
5 Sed, sicut pauper vadens ostiatim portat in manu paropsidem, et necessitate coactus diversa in ea cibaria coadunat, ita voluntarie oportet te vivere, amore illius qui pauper natus pauperrimus vixit in saeculo ac remansit nudus et pauper in patibulo sepultusque in alieno sepulcro”.
6 Surgens igitur quadam die accepit paropsidem, et ingressus civitatem ivit petendo eleemosynam ostiatim.
7 Cumque diversa cibaria poneret in scutella, mirabantur multi qui sciebant eum tam delicate vixisse, videntes ipsum ad tantum sui contemptum sic mirabiliter transmutatum.
8 Quando autem voluit comedere illa diversa cibaria simul posita, horruit primo quia non solum comedere sed nec velle videre talia consueverat.
9 Tandem vincens seipsum coepit comedere, et visum est illi quod in comedendo aliquod electuarium nunquam sic fuerit delectatus:
10 Proinde tantum cor eius in Domino exultavit quod caro ipsius, licet debilis et afflicta, corroborata est ad quaecumque aspera et amara laetanter pro Domino toleranda.
11 Gratias insuper egit Deo quod amarum sibi in dulce mutaverat et eum multipliciter confortaverat.
12 Dixit ergo illi presbytero quod de cetero pro se aliqua cibaria non faceret nec fieri procuraret.
23.
1 Pater vero ipsius videns eum in tanta vilitate positum dolore nimio replebatur.
2 Quia enim multum dilexerat ipsum, verecundabatur et dolebat tantum super eum, videns carnem illius quasi mortuam ex afflictione nimia et algore, quod ubicumque reperiebat ipsum maledicebat ei.
3 Vir autem Dei, maledictiones patris attendens, hominem quemdam pauperculum et despectum assumpsit sibi in patrem et ait illi: “Veni mecum et dabo tibi de eleemosynis quae mihi dabuntur.
4 Cum autem videris patrem meum maledicentem mihi, ego quoque dixero tibi: benedic mihi, pater (cfr. Gen 27,34). Signabis me ac benedices mihi vice illius”.
5 Sic igitur benedicente sibi paupere illo, dicebat vir Dei ad patrem: “Non credis quod Deus possit mihi dare patrem benedicentem mihi contra maledictiones tuas?”.
6 Praeterea multi deridentes eum videntesque ipsum sic derisum patienter omnia sustinere stupore nimio mirabantur.
7 Unde, tempore hiemali cum orationi quodam mane insisteret contectus pauperculis indumentis, frater eius carnalis prope ipsum transiens cuidam suo concivi dixit ironice: “Dicas Francisco quod saltem unam numma tam de sudore vendat tibi”.
8 Quod audiens, vir Dei gaudio salutari perfusus, in fervore spiritus gallice respondit: “Ego, inquit, Domino meo care vendam sudorem istum”.
24.
1 Cum autem laboraret assidue in opere ecclesiae memoratae, volens in ipsa ecclesia luminaria iugiter esse accensa, ibat per civitatem oleum mendicando.
2 Sed, cum prope quamdam domum venisset, videns ibi homines congregatos ad ludum, verecundatus coram eis eleemosynam petere, retrocessit.
3 In seipsum vero conversus arguit se peccasse, currensque ad locum ubi ludus fiebat, dixit coram omnibus adstantibus culpam suam quod verecundatus fuerat petere eleemosynam propter eos.
4 Et, fervente spiritu ad domum illam accedens, gallice petiit oleum amore Dei pro luminaribus ecclesiae supradictae.
5 Cum aliis autem laborantibus in opere praefato persistens, clamabat alta voce in gaudio spiritus ad habitantes et transeuntes iuxta ecclesiam, dicens eis gallice: “Venite et adiuvate me in opere ecclesiae Sancti Damiani quae futura est monasterium dominarum, quarum fama et vita in universali ecclesia glorificabitur Pater noster caelestis (cfr. Mat 5,16)”.
6 Ecce quomodo, spiritus prophetiae (cfr. Apoc 19,10) repletus, vere futura praedixit.
7 Hic est enim locus ille sacer in quo gloriosa religio et excellentissimus ordo pauperum dominarum virginumque sacrarum, a conversione beati Francisci fere sex annorum spatio consummato, per eumdem beatum Franciscum felix sumpsit exordium,
8 quarum vita mirifica et institutio gloriosa a sanctae memoriae domino papa Gregorio nono, tunc temporis Ostiensi episcopo, auctoritate Sedis apostolicae est plenius confirmata.