I - Et primo de virtutibus sacrorum stigmatum.
1
1 Ad omnipotentis Dei honorem, et gloriam Beati Patris Francisci post glorificationem ipsius in caelis, aliqua ex approbatis conscripturus miracula, ab illo praecipue censui sumendum fore initium, in quo crucis Iesu virtus ostenditur et gloria innovatur.
2 Novus igitur homo Franciscus novo et stupendo miraculo claruit, cum singulari privilegio retroactis saeculis non concesso, insignitus apparuit, sacris videlicet stigmatibus decoratus et configuratus in corpore mortis huius (cfr. Phip 3,10; Rom 7,24) corpori Crucifixi.
3 De quo quidquid humana lingua dicatur, minus erit a laude condigna.
4 Totum quidem viri Dei studium, tam publicum quam privatum, circa crucem Domini versabatur;
5 et ut crucis signaculo cordi eius a principio suae conversionis impresso corpus consignaret exterius, in ipsa se cruce recludens, habitum poenitentiae sumpsit crucis imaginem praeferentem,
6 quatenus, sicut mens eius intus Dominum crucifixum induerat, sic et corpus eius indueret arma crucis, et in quo signo Deus potestates aereas debellarat, in eodem suus exercitus Domino militaret.
7 Sed et a principio temporis, quo Crucifixo militare coeperat, diversa circa eum crucis praefulsere mysteria, sicut vitae ipsius consideranti decursum clarius innotescit:
8 qualiter apparitione crucis dominicae septiformi tam cogitatu quem affectu et actu totus fuit in Crucifixi effigiem per ipsius ecstaticum transformatus amorem.
9 Digne igitur summi Regis clementia suis amatoribus ultra omnem aestimationem hominum condescendens, suae crucis vexillum ipsius corpori deferendum impressit, ut qui mirando fuerat crucis amore praeventus, mirando etiam fieret crucis honore mirificus.
2
1 Ad huius stupendi miraculi irrefragabilem firmitatem non solum videntium et palpantium testimonia per omnem modum credibilia (cfr. Luc 24,39; Ps 92,5), verum etiam apparitiones mirabiles et virtutes post ipsius obitum coruscantes ad omne mentis effugandum nubilum suffragantur.
2 Felicis namque recordationis dominus Gregorius Papa Nonus, de quo vir sanctus prophetando praedixerat, quod ad dignitatem foret apostolicam sublimandus, antequam crucis signiferum catalogo Sanctorum ascriberet, scrupulum quemdam dubitationis in corde gerebat de vulnere laterali.
3 Nocte vero quadam sicut ipse felix antistes referebat cum lacrimis, beatus ei Franciscus, quadam faciei praetensa duritia, in somnis apparuit (cfr. Mat 1,20; 2,13.19)
4 et haesitationem cordis ipsius redarguens, elevavit brachium dextrum, detexit vulnus phialamque poposcit ab ipso, ut scaturientem reciperet sanguinem, qui ex latere defluebat.
5 Obtulit in visione Summus Pontifex phialam postulatam, quae usque ad summum sanguine profluente de latere videbatur impleri.
6 Ex tunc ad illud sacrum miraculum tanta coepit devotione affici et aemulatione fervere, ut nullo modo pati posset quod aliquis praefulgentia illa signa superba praesumeret impugnatione fuscare, quin eum severa increpatione feriret.
3
1 Frater quidam Ordine Minor, officio praedicator, virtutis et famae praerogativa praepollens, cui firmiter erat de Sancti stigmatibus persuasum, dum humano sensu miraculi huius apud se rationem perquireret, dubitationis coepit cuiusdam scrupulo titillari.
2 Cum igitur per dies plurimos, sensualitate sumente vigorem, luctam huiusmodi pateretur, nocte dormienti sanctus Franciscus pedibus lutulentis apparuit, humiliter durus et patienter iratus.
3 Et ”quae sunt”, ait, ”ista in te conflictationum certamina, quae dubitationum sordes? Vide manus meas (cfr. Ioa 20,27) et pedes meos”.
4 Cumque ille videret manus confixas, lutulentorum pedum stigmata non videbat.
5 ”Remove”, inquit, ”lutum a pedibus meis et cognosce loca clavorum (cfr. Ioa 20,25)”.
6 Quos cum ille apprehendisset devote, lutum sibi videbatur abstergere locaque clavorum manibus contrectare (cfr. 1Ioa 1,1).
7 Continuo ut evigilat, lacrimis irrigatur et priores affectus quodammodo lutulentos tam lacrimarum profluvio quam publica confessione detersit.
4
1 In urbe Roma matrona quaedam, morum claritate ac parentum gloria nobilis, sanctum Franciscum in suum elegerat advocatum, ipsius habens depictam imaginem in secreto cubiculo, ubi Patrem in abscondito exorabat (cfr. Mat 6,6).
2 Die vero quadam cum orationi vacaret, considerans imaginem Sancti sacra illa signa stigmatum non habentem, dolere coepit non modicum et mirari.
3 Sed non mirum, si in pictura non erat quod pictor omiserat.
4 Cumque per plures dies, quid causae foret defectus huiusmodi mente sollicita pertractaret, ecce, subito die quadam apparuerunt signa illa mirifica in pictura, sicut in aliis ipsius Sancti imaginibus pingi solent.
5 Tremefacta illa filiam suam Deo devotam protinus advocavit, requirens, si absque stigmatibus usque tunc imago fuisset.
6 Affirmat illa et iurat, sic olim sine stigmatibus exstitisse et nunc vere cum stigmatibus apparere.
7 Verum, quia mens humana semetipsam frequenter impellit ut cadat, et in dubium revocat veritatem, subintrat iterum cor mulieris dubitatio noxia, ne forte sic fuisset imago a principio consignata.
8 At Dei virtus, ne primum contemneretur miraculum, addidit et secundum.
9 Continuo namque disparentibus signis illis, nudata privilegiis imago remansit, ut per sequens signum fieret probatio praecedentis.
5
1 In Cathalonia quoque apud Ilerdam accidit, virum quemdam nomine Ioannem, beato Francisco devotum, quodam sero per quamdam incedere viam, in qua pro inferenda morte latitabant insidiae, non quidem ipsi, qui inimicitias non habebat, sed alteri cuidam, qui videbatur similis eius et tunc erat in comitatu ipsius.
2 Exsurgens autem quidam de insidiis, cum hostem suum hunc esse putaret, tam letaliter eum plagis pluribus gladiavit, ut nulla prorsus superesset spes recuperandae salutis.
3 Siquidem primo inflicta percussio humerum cum brachio pene totum absciderat, et ictus alius sub mammilla tantam reliquerat aperturam, ut flatus inde procedens circa sex candelas simul iunctas exstingueret.
4 Cum igitur iudicio medicorum ipsius impossibilis esset curatio, pro eo quod, putrescentibus plagis, ex eis foetor tam intolerabilis exhalaret, ut etiam ipsa eius uxor vehementer horreret, nullisque iam humanis iuvari posset remediis, convertit se ad beati Patris Francisci patrocinium quanta poterat devotione poscendum, quem et inter ipsos ictus una cum beata Virgine fidentissime invocarat.
5 Et ecce, misero in lectulo calamitatis solitario decubanti, cum Francisci nomen vigilans et eiulans frequentius replicaret, adstitit quidam in habitu fratris Minoris, per fenestram, ut ei videbatur, ingressus.
6 Qui vocans eum ex nomine cfr. Is 40,26), dixit: ”Quia fiduciam habuisti in me, ecce, Dominus liberabit te”.
7 A quo cum aeger, quis esset, inquireret, Franciscum ille se esse respondit et statim appropians vulnerum illius ligaturas resolvit et eum unguento per omnes plagas, ut videbatur, perunxit.
8 Statim autem, ut sensit illarum sacrarum manuum stigmatum Salvatoris virtute sanare valentium suavem contactum, expulsa putredine, restituta carne et vulneribus solidatis, restitutus est integre pristinae sospitati.
9 Quo facto, beatus Pater abscessit.
10 Et ipse sentiens se sanatum et in vocem divinae laudis et beati Francisci laetanter erumpens, vocavit uxorem.
11 At illa celerius currens et stare iam videns quem sepeliendum credebat in crastino, cum esset stupore vehementer perterrita, viciniam totam clamore complevit.
12 Accurrentes autem sui, cum illum niterentur tamquam phreneticum in lecto reponere, et ille econtra renitens assereret et ostenderet se sanatum; tanto sunt stupore attoniti, ut quasi sine mente omnes effecti, phantasticum esse crederent quod videbant, quia quem paulo ante conspexerant plagis atrocissimis laniatum et totum iam marcidum, plena cernebant incolumitate iucundum.
13 Ad quos ille qui factus fuerat sanus: ”Nolite timere”, inquit, ”nolite credere inane quod cernitis, quia sanctus Franciscus modo a loco recessit et illarum sacrarum manuum tactu me integre ab omni plaga curavit”.
14 Crebrescente tandem huius fama miraculi, accelerat populus omnis et videntes in tam aperto prodigio stigmatum beati Francisci virtutem, admiratione simul et gaudio replebantur Christique signiferum magnis laudum praeconiis extollebant.
15 Digne quidem beatus Pater, carne iam mortuus et vivens cum Christo, praesentiae suae ostensione mirabili et manuum sacrarum palpatione suavi vulnerato letaliter viro sanitatem concessit,
16 cum illius in se stigmata tulerit, qui, misericorditer moriens et mirabiliter surgens, vulneratum genus humanum et semivivum relictum IcfLuc 10,30) plagarum suarum virtute sanavit.
6
1 Apud Potentiam, Apuliae civitatem, erat quidam clericus Rogerus nomine, vir honorabilis et ecclesiae maioris canonicus.
2 Hic, cum infirmitate quassatus, die quadam ecclesiam oraturus intrasset, in qua erat imago beati Francisci depicta, gloriosa stigmata repraesentans, coepit de illius sublimitate miraculi tamquam de re omnino insolita et impossibili dubitare.
3 Subito igitur, dum mente plagatus, interius cogitaret inania, in palma sinistrae manus sub chirotheca graviter se sensit esse percussum, sonitum audiens percussurae, veluti cum spiculum prosilit de ballista.
4 Moxque tam vulnere saucius quem sonitu stupefactus, chirothecam de manu traxit, ut visu dignosceret, quod tactu perceperat et auditu.
5 Cumque nulla fuisset prius in palma percussio, conspexit in medio manus plagam quasi sagittae percussione inflictam, ex qua tanta vis procedebat ardoris, ut videretur ex illo deficere.
6 Mirabile dictu! Nullum in chirotheca vestigium apparebat, ut latenti plagae cordis latenter inflicti poena vulneris responderet.
7 Clamat exinde per duos dies et rugit, dolore gravissimo stimulatus, et increduli cordis velamen explicat universis.
8 Credere se veraciter sacra stigmata in sancto fuisse Francisco fatetur et iurat, contestans omnis dubitationis abscessise phantasmata.
9 Orat suppliciter Sanctum Dei per sacra sibi stigmata subvenire et multas cordis preces multo impinguat profluvio lacrimarum.
10 Mirum certe! Incredulitate proiecta, sanationem mentis sanatio sequitur corporalis.
11 Omnis quiescit dolor, frigescit ardor, nullum remanet vestigium percussurae, sicque factum est, ut latens mentis infirmitas per patens carnis cauterium superna providente clementia curaretur, menteque sanata, et ipsa caro pariter sanaretur.
12 Fit homo humilis, Deo devotus, sancto et fratrum Ordini perpetua familiaritate subiectus.
13 Huius rei tam solemne miraculum iuramentis firmatum fuit, et litteris sigilli episcopi munimine roboratis ipsius ad nos notitia delata pervenit.
14 De sacris ergo stigmatibus nulli sit ambiguitati locus, nullius in hoc, quia Deus bonus est, nequam sit oculus (cfr. Mat 20,15) quasi huiusmodi doni largitio sempiternae bonitati non congruat.
15 Si enim illo amore seraphico multa membra capiti cohaererent Christo (cfr. 1Cor 12,12; Eph 1,22), ut et in bello simili armatura invenirentur condigna et in regno ad similem forent gloriam subvehenda, nullus hoc sanae mentis (cfr. Mar 5,15) nisi ad Christi gloriam diceret pertinere.