1
1 In castro Montis Marani prope Beneventum mulier quaedam sancto Francisco peculiari devotione cohaerens, viam universae carnis intravit (cfr. Ios 23,14).
2 Convenientibus autem clericis nocte ad exsequias et vigilias cum Psaltertis decantandas, subito cunctis cernentibus, erexit se mulier super lectum et unum de adstantibus sacerdotem, patrinum videlicet suum, vocavit dicens: “Volo confiteri, pater, audi peccatum meum!
3 Ego enim mortua duro eram carceri mancipanda, quoniam peccatum, quod tibi pendam, necdum confessa fueram.
4 Sed orante”, inquit, ”pro me sancto Francisco, cui, dum viverem, devota mente servivi, redire nunc ad corpus indultum est mihi, ut, illo revelato peccato, sempiternam promerear vitam.
5 Et ecce, vobis videntibus, postquam illud detexero, ad promissam requiem properabo”.
6 Trementer ergo sacerdoti trementi confessa, post absolutionem receptam quiete se in lecto collegit et in Domino feliciter obdormivit (cfr. Act 7,60).
2
1 In castro Pomarico in montanis Apuliae posito, patri et matri unica erat filia in tenera aetate tenere praedilecta.
2 Qua infirmitate gravi ad mortem perducta, parentes eius successionem aliam non sperantes, se in illa quasi mortuos reputabant.
3 Convenientibus ergo consanguineis et amicis ad flebile nimis funus, iacebat mater infelix ineffabilibus completa doloribus et absorpta suprema tristitia, de his quae fiebant nihil penitus advertebat.
4 Interim sanctus Franciscus, uno tantum socio comitatus, apparens desolatam visitare dignatus est feminam, quam sibi senserat esse devotam et piis eam affatus alloquiis:
5 “Noli flere (cfr. Luc 7,13)”, inquit, ”nam lucernae tuae lumen, quod deploras exstinctum, mea tibi est intercessione reddendum”.
6 Surrexit continuo mulier, et quae sibi dixerat Sanctus omnibus manifestans, non permisit exstinctum corpus efferri,
7 sed cum magna fide sancti Francisci nomen invocans et mortuam filiam apprehendens, vivam et incolumem, cunctis videntibus et mirantibus, allevavit.
3
1 Cum fratres de Noceria peterent quoddam plaustrum a quodam viro, Petro nomine, quo aliquantulum indigebant, stulte respondit eis, pro petito subsidio irrogando convicium, et pro eleemosyna ad honorem sancti postulata Francisci, in nomen ipsius blasphemiam iaculando.
2 Poenituit hominem statim insipientiae suae, divino super eum irruente pavore, ne forte ultio Domini sequeretur, sicut et fuit protinus subsecuta.
3 Nam infirmatus continuo primogenitus eius, parvo elapso spatio, spiritum exhalavit.
4 Volutabatur per humum pater infelix et sanctum Dei Franciscum invocare non cessans, cum lacrimis exclamabat:
5 ”Ego sum, qui peccavi (cfr. 2Re 24,17), ego, qui inique locutus sum; me in persona propria flagellare debuisti.
6 Redde, Sancte, iam poenitenti quod abstulisti impie blasphemanti!
7 Tibi me reddo, tuis me obsequiis semper expono; nam et devotum sacrificium laudis (cfr. Ps 49,14) pro tui honore nominis semper offeram Christo”.
8 Mira res! Ad haec verba surrexit puer, et planctum prohibens, se morientem, eductum de corpore, per beatum Franciscum deductum asseruit et reductum.
4
1 Cuiusdam urbis Romae notarii puerulus vix septennis matrem ad ecclesiarn Sancti Marci euntem puerili more sequi desiderans, dum remanere domi compelleretur a matre, per fenestram palatii se proiecit, et ultima quassatione collisus, continuo exspiravit.
2 Mater vero, quae nondum longe discesserat, ad sonitum corruentis praecipitium pignoris suspicata, celeriter rediit filiumque reperiens tam miserabili casu repente subtractum, protinus sibi ipsi manus iniecit ultrices ac dolorosis clamoribus totam excitavit viciniam ad lamentum.
3 Frater vero quidam, nomine Raho de ordine Minorum, illuc se ad praedicandum conferens, propinquavit ad puerum et fide plenus ait ad patrem:
4 “Credisne sanctum Dei Franciscum posse filium tuum a mortuis suscitare (cfr. Act 17,31) propter amorem quem semper ad Christum habuit, pro reddenda vita hominibus crucifixum?”.
5 Quo respondente, se firmiter credere et fideliter confiteri servumque Sancti in perpetnum se esse futurum, si tantum a Deo munus per ipsius merita recipere mereretur, prostravit se frater ille cum fratre socio in oratione, ceteros, qui aderant, excitans ad orandum.
6 Quo facto, coepit puer aliquantulum oscitare, et apertis oculis brachiisque levatis, se ipsum erexit et statim coram omnibus ambulavit incolumis, per mirandam Sancti virtutem vitae simul redditus et saluti.
5
1 In civitate Capuae, dum puer quidam circa ripam Vulturni fluminis cum pluribus iocaretur, incautus cecidit in profundum, quem fluminis impetus (cfr. Ps 45,5) celeriter vorans, sub sabulo mortuum sepelivit.
2 Proclamantibus autem pueris, qui cum eo luserant circa flumen, populosa illic multitudo convenit.
3 Cumque universus populus suppliciter et devote beati Francisci merita invocaret, ut devotorum sibi parentum fidem aspiciens, prolem a mortis periculo dignaretur eripere, natator quidam procul adstans, clamoribus auditis, accessit.
4 Et post inquisitionem, invocato tandem beati Francisci subsidio, locum invenit, in quo limus in modum sepulcri pueri cadaver obtexerat; quem effodiens et extra deportans, dolens defunctum inspexit.
5 Licet autem populus, qui adstabat videret iuvenem mortuum, nihilominus tamen flens et eiulans proclamabat: ”Sancte Francisce; redde puerum patri suo!”.
6 Sed et Iudaei, qui venerant, naturali pietate commoti, dicebant: ”Sancte Francisce, redde puerum patri suo!”.
7 Subito puer, laetantibus et mirantibus cunctis, exsurgens incolumis, duci se ad ecclesiam beati Francisci suppliciter postulavit, ut gratias illi devotus exsolveret, cuius se noverat virtute mirabiliter suscitatum.
6
1 In civitate Suessa, in vico, qui ”Ad columnas” dicitur, repente quaedam corruens domus unum absorbuit invenem et subito interemit.
2 Viri autem et mulieres ruinae sonitu excitati, undique accurrentes, elevaverunt hinc inde ligna et lapides et miserae matri mortuum filium reddiderunt.
3 Illa vero amarissimis repleta singultibus, sicut poterat, dolorosis vocibus exclamabat: ”Sancte Francisce, sancte Francisce, redde mihi filium meum!”.
4 Non solum autem illa, sed et omnes, qui aderant beati Patris praesidium flagitabant.
5 Sed cum non esset neque vox neque sensus, cadaver posuerunt in lectulo, ad sepeliendum ipsum diem crastinum exspectantes.
6 Mater vero fiduciam habens in Domino per merita Sancti eius votum emisit, nova se sindone beati Francisci operturam altare, si filium suum sibi revocaret ad vitam.
7 Et ecce, circa mediam noctis horam coepit iuvenis oscitare, et calescentibus membris vivus exsurgens et sanus, in laudis verba prorupit.
8 Sed et clerum qui convenerat, et populum universum excitavit ad laudes et gratias Deò et beato Francisco cum mentis laetitia persolvendas.
7
1 Iuvenis quidam, Gerlandinus nomine, de Ragusia oriundus, vindemiarum tempore ad vineas exiens, cum in vase vinario, ut utres impleret, sub torculari se mitteret, repente praegrandes lapides, motis in se lignorum struibus, caput ipsius letali percussione quassarunt.
2 Festinavit continuo pater ad filium et desperans obrutum non adiuvit, sed eum sub onere, sicut corruit, sic reliquit.
3 Accurrerunt expeditius vinitores magni clamoris vocem lugubrem audientes multoque cum patre pueri dolore completi, extraxerunt iuvenem iam mortuum a ruina.
4 Pater vero ipsius, Iesu pedibus provolutus, humiliter precabatur, ut filium suum unicum per sancti Francisci merita, cuius tunc imminebat solemnitas, sibi reddere dignaretur.
5 Ingeminabat preces, vovebat officia pietatis, et sancti viri corpus se visitaturum cum filio, si suscitaretur a mortuis, promittebat.
6 Mirum certe! Continuo puer, qui toto fuerat corpore conquassatus, restitutus vitae et integrae sospitati, gaudens coram omnibus exsurrexit, plangentes obiurgans et sancti Francisci suffragiis vitae se redditum asseverans.
8
1 Quendam alium mortuum in Alemania suscitavit, de quo dominus Papa Gregorius tempore translationis ipsius Sancti fratres omnes, qui ad translationem et Capitulum convenerant, per apostolicas litteras certos reddidit et gaudentes.
2 Miraculi huius seriem, quia ignoravi, non scripsi, credens, papale testimonium omnis assertionis excellere instrumentum.