1
1 Apud Castrum Plebis juvenis quidam mendicus surdus erat et mutus a nativitate (cfr. Ioa 9,1) sua, qui linguam adeo curtam habebat ac tenuem, quod multoties exquisita a pluribus, praecisa penitus videretur.
2 Vir quidam, Marcus nomine, ipsum propter Deum suscepit hospitio; qui, eum sibi benefacere sentiens, coepit cum ipso assiduus demorari.
3 Sero quodam, cum praedictus vir coenaret cum coniuge, adstante puero coram eis, dixit uxori: ”Hoc ego maximum miraculum reputarem, si beatus Franciscus huic auditum redderet et loquelam”.
4 Et adiecit: ”Voveo Deo (cfr. Ps 131,2), quod si hoc sanctus Franciscus dignabitur operari, propter amorem suum huic puero expensas conferam, donec vivet”.
5 Mirum certe! Subito lingua crevit et locutus est, dicens (cfr. Gen 8,15):” Gloria Deo et sancto Francisco, qui mihi loquelam praebuit et auditum!”.
2
1 Frater Iacobus de Iseo, cum puerulus esset in domo paterna, rupturam incurrit corporis valde gravem.
2 Superno vero afflatus Spiritu, licet esset juvenis et infirmus, Ordinem sancti Francisci devotus intravit, nulli tamen, qua urgebatur, infirmitatem detexit.
3 Factum est autem, cum corpus beati Francisci transferretur ad locum, ubi pretiosus sacrorum ossium eius nunc thesaurus est conditus, affuit et tunc dictus Frater translationis gaudiis, ut glorificati iam Patris sanctissimo corpori honorem debitum exhiberet.
4 Et appropinquans tumbae, in qua ossa sacra fuerant collocata, prae devotione spiritus sacrum tumulum complexatus, subito miro modo ad loca debita partibus revocatis, sanum se sensit, succinctorium deposuit et ex tunc ab omni dolore praeterito liber fuit.
5 Ab infirmitate quoque consimili frater Bartholus de Eugubio, frater Angelus de Tuderto, Nicolaus sacerdos de Ciccano, Ioannes de Sora, vir quidam de Pisis et alius de castro Cisternae, Petrus quoque de Sicilia et homo quidam de castro Spelli iuxta Assisium et quam plures alii per Dei misericordiam et beati Francisci merita exstiterunt mirabiliter liberati.
3
1 In Maritima mulier quaedam mentis alienationem per quinquennium passa, visu et auditu privata est, indumenta dilaniabat dentibus, ignis et aquae periculum non timebat et caduci morbi ad summum incurrerat horribilem passionem.
2 Nocte vero quadam, cum disponeret sibi divina misericordia misereri, salutaris fulgore lucis superillustrata divinitus, vidit beatum Franciscum super solium sedere (cfr. Is 6,1) sublime, ante quem prostrata, sanitatem suppliciter exposcebat.
3 Illo vero nondum favente precibus, firmavit mulier votum, promittens pro Dei amore ac Sancti petentibus, donec haberet, eleemosynam non negare.
4 Illico Sanctus pactum recognovit, quod olim cum Domino simile fecerat, et signans eam crucis signaculo, integram sibi restituit sanitatem.
5 A consimili passione puellam quamdam de Nursia et filium cuiusdam nobilis viri et altos quosdam relatione veridica compertum est Sanctum Dei Franciscum misericorditer liberasse.
4
1 Petrus de Fulginio ad visitanda limina beati Michaelis quodam tempore pergens, dum minus reverenter peregrinationem peregit, fontis cuiusdam aquam degustans, a daemonibus est invasus.
2 Et exinde per tres annos obsessus, discerpebatur in corpore, pessima loquens et horrenda praetendens;
3 habens tamen aliquando lucida intervalla, beati viri virtutem, quem efficacem audierat ad effugandas aereas potestates, humiliter requisivit et ad sepulcrum pii Patris accedens, mox ut illud contigit manu, a daemonibus crudeliter eum discerpentibus mirifice liberatus fuit.
4 Simili etiam modo mulieri cuidam de Narnio habenti daemonium misericordia Francisci subvenit et aliis pluribus, quarum vexationum angustias et curationum modos longum esset per singula enarrare.
5
1 Vir quidam, nomine Bonushomo de civitate Fani, paralyticus et leprosus, ad ecclesiam beati Francisci a parentibus deportatus, utriusque morbi plenam consecutus est sanitatem.
2 Sed et alius iuvenis quidam, Atto nomine, de Sancto Severino, totus leprosus, voto emisso, et ad sepulcrum Sancti delatus, meritis ipsius lepra mundatus est.
3 Habuit quidem Sanctus supra huiusmodi morbo curando praecellentem virtutem, pro eo quod humilitatis et pietatis amore leprosorum obsequiis semetipsum humiliter deputarat.
6
1 Nobilis quaedam mulier, Rogata nomine, in episcopatu Sorano, per viginti tres annos fluxu fuit sanguinis fatigata, sed et a quam pluribus medicis quam plurima mala perpessa, prae nimietate quidem languoris saepius videbatur mulier exspirare;
2 sed et si quando fluxus huiusmodi stringebatur, tumescebat corpore toto.
3 Audiens autem quemdam puerum Romano sermone canentem miracula, quae Deus per beatum Franciscum fuerat operatus, nimio dolore commota, tota prorupit in lacrymas sicque intra se fide accensa dicere coepit:
4 ”O beate Pater Francisce, qui tantis coruscas miraculis, si me digneris ab hac aegritudine liberare, magna tibi accrescet gloria, quoniam adhuc tantum miraculum non fecisti”.
5 Quid plura? His dictis, sensit se beati Francisci meritis liberatam.
6 Filium quoque ipsius, Marium nomine, qui brachium habebat contractum, sanctus Franciscus, voto ad ipsum emisso, sanavit.
7 Feminam etiam quamdam de Sicilia per septennium fluxu sanguinis fatigatam beatus Christi signifer sanam fecit.
7
1 In urbe Romana Praxedis quaedam nomine, religiositate famosa, quae a tenella aetate propter aeterni Sponsi amorem arcto se carcere per quadraginta iam fere annos abdiderat, apud beatum Franciscum gratiam promeruit specialem.
2 Nam cum die quadam pro rebus opportunis solarium suae cellulae conscendisset, et impulsione phantastica corruens, confractum haberet pedem cum crure et humerum a positione debita sequestratum, apparuit ei benignissimus Pater, vestimentis gloriae (cfr. Is 52,1) candidatus, dulcibusque affatibus alloqui coepit eamdem:
3 ”Surge”, inquit, ”filia benedicta, surge, ne timeas (cfr. Rut 3,10; Luc 6,8; 1,30)!”, et apprehensa manu ipsius, allevans eam, disparuit.
4 Ipsa vero per cellulam suam huc atque illuc se convertens, putabat se visum videre (cfr. Act 12,9);
5 usquequo ad clamorem ipsius apportato iam lumine, perfecte se sentiens per servum Dei Franciscum esse sanatam, cuncta, quae acciderant, per ordinem (cfr. Est 15,9) enarravit.