58.
1 Interea dum, sicut dictum est, multi appositi sunt (cfr. Act 2,41) ad fratres, beatissimus pater Franciscus iter faciebat per vallem Spoletanam.
2 Qui ad locum quemdam applicuit prope Mevanium, in quo diversis generis congregata erat avium maxima multitudo, columbarum videlicet, cornicularum et aliarum quae vulgo monaclae vocantur.
3 Has cum vidisset beatissi-mus servus Dei Franciscus, quia homo maximi fervoris erat, magnum etiam circa inferiores et irrationabiles creaturas pietatis atque dulcedinis gerens affectum, alacriter cucurrit ad eas, in via sociis derelictis.
4 Cum autem satis prope iam esset, videns quod eum praestolarentur, ipsas more solito salutavit.
5 Sed admirans non modicum, quomodo aves non surrexissent in fugam, uti facere solent, ingenti repletus gaudio, humiliter deprecatus est eas, ut verbum Dei deberent audire.
6 Et inter plura quae locutus est eis, haec quoque adiunxit: “Fratres mei, volucres, multum debetis laudare creatorem vestrum et ipsum diligere semper, qui dedit vobis plumas ad induendum, pennas ad volandum, et quidquid necesse fuit vobis.
7 Nobiles vos fecit Deus inter creaturas suas et in puritate aeris vobis contulit mansionem, quoniam cum neque seminetis, neque metatis (cfr. Luc 12,24), ipse nihilominus sine omni vestra sollicitudine vos protegit et gubernat”.
8 Ad haec aviculae illae, ut ipse dicebat et qui cum eo fuerant fratres, miro modo secundum naturam suam exsultantes, coeperunt extendere collum, protendere alas, aperire os et in illum respicere.
9 Ipse vero transiens per medium illarum ibat (cfr. Luc 4,30) et revertebatur, cum tunica sua capita earum contingens et corpora.
10 Benedixit denique ipsis et, signo crucis facto, licentiam tribuit ut ad locum alium transvolarent.
11 Beatus autem pater ibat cum sociis suis per viam gaudens (cfr. Act 8,39), et gratias agebat Deo (cfr. Act 27,35), quem omnes creaturae confessione supplici venerantur.
12 Cum esset iam simplex gratia non natura, coepit se negligentiae incusare, quod olim non praedicaverit avibus, postquam audirent tanta cum reverentia verbum Dei.
13 Sicque factum est, ut ab illo die cuncta volatilia, cuncta animalia cunctaque reptilia et etiam creaturas quae non sentiunt, ad laudem et amorem Creatoris sollicitus hortaretur, quoniam quotidie, invocato nomine (cfr. Act 22,16) Salvatoris, propria experientia ipsarum obedientiam cognoscebat.
59.
1 Nam cum die quadam ad castrum nomine Albianum, ut verbum Dei proponeret, advenisset, ascendens in eminentiori loco (cfr. Iud 13,16) spectandus ab omnibus, coepit silentium postulare.
2 Silentibus vero cunctis et reverenter adstantibus, hirundines quamplures, garrientes et perstrepentes multum, nidificabant in eodem loco.
3 Quibus garrientibus, quia beatus Franciscus ab hominibus audiri non poterat, avibus locutus est dicens: “Sorores meae hirundines, iam tempus est ut (cfr. Tob 12,20) loquar et ego, quia vos usque modo satis dixistis. Audite verbum Domini (cfr. Is 1,10), et estote in silentio et quiete, donec sermo Domini compleatur (cfr. 2Par 36,21)”.
4 At ipsae aviculae, stupentibus et mirantibus omnibus qui assistebant, statim contincuerunt, nec motae sunt de loco illo, quoadusque praedicatio finiretur.
5 Illi ergo viri cum vidissent hoc signum (cfr. Mat 12,38), repleti sunt admiratione maxima, dicentes: “Vere hic homo sanctus est (cfr. Luc 23,47) et amicus Altissimi”.
6 Et festinabant devotione maxima vel eius saltem contingere vestimenta, laudantes et benedicentes Deum (cfr. Luc 24,53).
7 Et mirum certe, cum ipsae irrationales creaturae ipsius erga se affectum pietatis cognoscerent et amorem dulcissimum praesentirent.
60.
1 Nam cum tempore quodam apud castrum Graecii moraretur, lepusculus unus captus laqueo, a fratre quodam vivus apportatus est ei.
2 Quem videns vir beatissimus, pietate commotus ait: “Frater lepuscule, veni ad me. Quare sic te decipi permisisti?”
3 Statimque a fratre dimissus qui eum tenebat, ad sanctum confugit et velut in tutissimo loco, nullo cogente, in eius sinu (cfr. 2Re 12,3; Luc 16,23) quievit.
4 Cumque aliquantulum quievisset ibidem, pater sanctus eum materno affectu demulcens, dimisit eum, ut liber ad nemus rediret.
5 Qui cum saepe in terra positus, ad sancti sinum recurreret, iussit eum tandem ad silvam, quae propinqua erat, a fratribus deportari.
6 Simile quiddam contigit de quodam cuniculo, quod animal valde indomesticum est, cum esset in insula laci Perusii.
61.
1 Eodem quoque pietatis affectu erga pisces ducebatur, quos, cum opportunitatem haberet, captos in aquam vivos reiciebat, praecipiens eis cavere sibi, ne iterum caperentur.
2 Cum enim tempore quodam in lacu Reatino iuxta quemdam portum in navicula resideret, piscator quidam piscem magnum capiens, qui vulgo dicitur tinca, illum devotus obtulit ei.
3 Qui eum hilariter et benigne suscipiens, fraterno nomine ipsum vocare coepit, et extra naviculam eum in aqua reponens, coepit devotus benedicere nomen Domini (cfr. Ps 112,2).
4 Sicque aliquamdiu, dum in oratione persisteret, dictus piscis iuxta naviculam ludens in aqua, non recedebat de loco, in quo eum posuerat, donec, oratione completa, sanctus Dei recedendi sibi licentiam exhiberet.
5 Sic enim gloriosus pater Franciscus in via obedientiae ambulans et divinae subiectionis perfecte iugum amplectens, in creaturarum obedientia magnam coram Deo adeptus est dignitatem.
6 Nam et aqua in vinum ei conversa est, cum tempore quodam apud eremum Sancti Urbani aegritudine gravissima laboraret.
7 Ad cuius gustum tanta facilitate convaluit, ut divinum fore miraculum, sicut et erat, ab omnibus crederetur.
8 Et vere sanctus, cui sic obediunt creaturae, cuius et ad nutum in alteros usus ipsa transeunt elementa.