7.
1 Postquam vero Assisium est reversus, non post multos dies, quodam sero a sociis suis eligitur in dominum ut secundum voluntatem suam faceret expensas.
2 Fecit ergo tunc sumptuosam comestionem parari, sicut multotiens fecerat.
3 Cumque refecti de domo exissent, sociique simul eum praecederent euntes per civitatem cantando, ipse portans in manu baculum quasi dominus parum retro ibat post illos non cantando sed diligentius meditando.
4 Et ecce subito visitatur a Domino, tantaque dulcedine repletur cor eius quod nec loqui nec moveri poterat, nihilque aliud sentire vel audire nisi dulcedinem illam valebat, quae ita ipsum alienaverat a sensu carnali quod, sicut ipse postea dixit, si fuisset tunc totus frustatim incisus non potuisset se de loco movere.
5 Cum autem socii eius retro respicerent et viderent eum ita remotum ab ipsis, revertentes ad illum territi cernunt ipsum quasi in virum alterum iam mutatum (cfr. 1Re 10,6).
6 Et interrogant eum dicentes: “Quid cogitasti quod non venisti post nos? Forsitan uxorem accipere cogitasti?
7 Quibus ille viva voce respondit: “Verum dixistis quia nobiliorem et ditiorem ac pulchriorem sponsam quam unquam vidistis accipere cogitavi”.
8 Et deriserunt eum (cfr. Mat 9,24; Luc 16,14; 23,35). Ipse vero dixit hoc non a se sed inspiratus a Deo: nam ipsa sponsa fuit vera religio quam suscepit, caeteris nobilior, ditior et pulchrior paupertate.
8.
1 Ab illa itaque hora coepit sibi vilescere et illa contemnere quae prius habuerat in amore, non tamen adhuc plene quia nondum erat penitus a saeculi vanitate solutus.
2 Parumper autem a saeculari tumultu se subtrahens, studebat in interiori homine recondere Iesum Christum et margaritam quam comparare venditis omnibus (cfr. Mat 13,46) cupiebat, oculis illusorum abscondens se, saepe et quasi quotidie ad orationem ibat secreto.
3 Ad hoc ipsum urgente quodammodo praelibata dulcedine quae saepius eum visitans, ipsum ad orationem de platea et aliis locis publicis impellebat.
4 Licet vero dudum iam fuisset pauperum benefactor, ex tunc tamen firmius in corde suo (Ps 13,1; Act 5,4) proposuit nulli pauperi eleemosynam pro Deo petenti se ulterius denegare, sed liberius et affluentius solito eleemosynas facere.
5 Semper igitur quicumque pauper ab ipso extra domum eleemosynam postulabat, de denarüs providebat illi si poterat.
6 Carens vero denariis, infulam vel corrigiam dabat ei, ne pauperem dimitteret vacuum (cfr. Sir 29,12).
7 Si vero de his non habebat, ibat ad aliquem locum occultum et se camisiam exuens, illuc pauperem secreto mittebat ut eam sibi tolleret propter Deum.
8 Emebat etiam utensilia ad ecclesiarum ornatum pertinentia et ea sacerdotibus pauperibus secretius transmittebat.
9.
1 Cum vero patre suo absente remanebat in domo, etiam si solus cum matre in domo comederet, implebat mensam panibus ac si pro tota familia praepararet.
2 Unde cum interrogaretur a matre cur tot panes in mensa poneret, respondit se hoc facere pro eleemosynis dandis (cfr. Luc 12,33) pauperibus, eo quod proposuerat omni petenti (cfr. Luc 6,30) pro Deo eleemosynam elargiri.
3 Mater autem quia eum prae ceteris filiis diligebat, ipsum tolerabat in talibus, observans quae ab illo fiebant multumque super his in corde suo admirans.
4 Sicut enim solebat cor apponere ad eundum post socios cum vocabatur ab eis, et in tantum erat illorum societate illectus ut multotiens a mensa surgeret etiam si parum comedisset relinquens in afflictione parentes propter sic inordinatum recessum,
5 ita nunc cor suum totum erat intentum ut pauperes videret vel audiret quibus eleemosynas largiretur.
10.
1 Divina igitur gratia sic mutatus, licet adhuc esset in saeculari habitu, cupiebat esse in aliqua civitate ubi tanquam incognitus proprios pannos exueret et alicuius pauperis indumenta mutuo accepta indueret, probaretque amore Dei eleemosynas postulare.
2 Factum est autem ut tunc temporis Romam, causa peregrinationis, accederet.
3 Et ingrediens ecclesiam Sancti Petri, consideravit oblationes quorumdam quod essent modicae et ait intra se: “Cum princeps apostolorum sit magnifice honorandus, cur isti tam parvas oblationes faciunt in ecclesia ubi corpus eius quiescit?”.
4 Sicque cum magno fervore manum ad bursam posuit et plenam denariis traxit eosque per fenestram altaris proiciens, tantum sonum fecit quod de tam magnifica oblatione omnes adstantes plurimum sunt mirati.
5 Exiens autem ante fores ecclesiae ubi multi pauperes aderant ad eleemosynas petendas (cfr. Act 3,2), mutuo accepit secreto panniculos cuiusdam pauperculi hominis et suos deponens illos induit.
6 Atque stans in gradibus ecclesiae cum aliis pauperibus eleemosynam gallice postulabat, quia libenter lingua gallica loquebatur licet ea recte loqui nesciret.
7 Postea vero, exuens dictos panniculos et proprios resumens, rediit Assisium coepitque orare Dominum ut dirigeret viam (cfr. Gen 24,40) suam.
8 Nemini enim suum pandebat secretum, nec ullius in hac parte consilio utebatur nisi solius Dei qui viam eius dirigere coeperat, et aliquando episcopi Assisii, quia tunc temporis apud nullos erat vera paupertas quem desiderabat super omnia huius mundi, volens in ea vivere atque mori.