Ad laudem et gloriam Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Incipit vita beatissimi patris nostri Francisci
Caput I - Qualiter conversatus sit in habitu et animo saeculari.
1.
1 Vir erat in civitate Assisi, quae in finibus vallis Spoletanae sita est, nomine Franciscus, qui a primaevo aetatis suae anno a parentibus secundum saeculi vanitatem nutritus est insolenter et ipsorum miseram vitam diu imitatus et mores, vanior ipse atque insolentior est effectus.
2 Quoniam haec pessima consuetudo apud eos, qui christiano censentur nomine, sic undique inolevit et perniciosa doctrina haec, velut lege publica, ita ubique firmata est et praescripta, ut ab ipsis cunalibus remisse nimis et dissolute filios suos studeant educare.
3 Primo namque cum fari vel balbutire incipiunt, turpia quaedam et exsecrabilia valde, signis et vocibus edocentur pueruli nondum nati: et cum tempus ablactationis advenerit, quaedam luxu et lascivia plena non solum fari sed et operari coguntur.
4 Non audet aliquis illorum, aetatis timore coactus, honeste se gerere, quoniam ex hoc duris subiacet disciplinis.
5 Ideo bene ait saecularis poëta: “Quia inter exercitationes parentum crevimus, ideo a pueritia nos omnia mala sequuntur”.
6 Testimonium hoc verum est, cum eo inimiciora sint illis vota parentum, quo cessere felicius.
7 Sed et cum paulo plusculum aetate profecerint, se ipsis impellentibus, semper ad deteriora opera dilabuntur.
8 Ex vitiata namque radice arbor vitiosa succrescit, et quod semel male depravatum est, vix reduci potest ad regulam aequitatis.
9 Cum vero adolescentiae portas coeperint introire, quales eos fieri arbitraris?
10 Tunc profecto omni dissolutionis genere fluitantes, eo quod liceat eis explere omne quod libet, omni studio se tradunt flagitiis deservire.
11 Sic enim voluntaria servitute servi effecti peccati, arma iniquitatis exponunt omnia membra sua, et nihil in se christianae religionis in vita seu in moribus praeferentes, solo christianitatis nomine se tuentur.
12 Simulant miseri plerumque se nequiora fecisse quam fe-cerint, ne videantur abiectiores, quo innocentiores exsistunt.
2.
1 Haec sunt misera rudimenta, in quibus homo iste, quem sanctum hodie veneramur, quoniam vere sanctus est, a pueritia versabatur et fere usque ad vigesimum quintum aetatis suae annum tempus suum miserabiliter perdidit et consumpsit.
2 Immo super omnes coaetaneos suos vanitatibus male proficiens, incentor malorum et aemulator stultitiae abundantius exsistebat.
3 Admirationi omnibus erat et in pompa vanae gloriae praeire caeteros nitebatur, in iocis, in curiosis, in scurrilibus et inanibus verbis, in cantilenis, in vestibus mollibus et fluidis:
4 quia praedives erat, non avarus sed prodigus, non accumulator pecuniae sed substantiae dissipator, cautus negotiator sed vanissimus dispensator; homo tamen humanius agens, habilis et affabilis multum, licet ad insipientiam sibi.
5 Quoniam multi ob hoc maxime post ipsum abibant, fautores malorum et criminum incentores: sicque constipatus agminibus iniquorum, sublimis et magnanimus incedebat, iter agens per medium Babyloniae platearum,
6 quousque respiceret de caelis Dominus, et propter nomen suum longe faceret furorem suum ab eo, et infrenaret os eius laude sua, ne penitus interiret.
7 Facta est proinde, et immutatio dexterae Excelsi, ut per eum daretur peccatoribus fiducia in gratiam respirandi, et conversionis ad Deum omnibus fieret ad exemplum.