40
1 Iisdem diebus venit Assisium quidam nobilis puer de Luca, volens religionem intrare.
2 Qui repraesentatus sancto Francisco, flexis genibus (cfr. 2Par 6,13), preces cum lacrimis offerebat (cfr. Heb 5,7), ut eum reciperet.
3 Intuens autem in eum (cfr. Act 3,4) vir Dei (cfr. 1Re 2,27), statim cognovit per spiritum spiritu illum non agi (cfr. Act 21,4; Rom 8,14).
4 Dixitque ille: “Miser atque carnalis, quare Spiritui Sancto et mihi mentiri (cfr. Act 5,3) posse confidis? Carnaliter plangis, et cor tuum cum Deo non est (cfr. Act 8,21).
5 Vade” inquit, “quoniam nihil spiritualiter sapis (cfr. Mar 8,33; Gal 5,10)”.
6 His dictis, nuntiantur ad ostium stare (cfr. Ioa 18,16) parentes, quaerentes filium capere (cfr. Luc 11,54) captumque reducere; et exiens foras ad illos (cfr. Ioa 18,29), tandem voluntarie rediit.
7 Mirantur proinde fratres, Dominum in suo sancto laudantes (cfr. Ps 150,1).