201
1 Flagrabat erga sacramentum Dominici Corporis fervore omnium medullarum, stupori permaximo habens caram illam dignationem et dignantissimam caritatem.
2 Missam vel unicam non audire quotidie, si vacaret, non parvum reputabat contemptum. Saepe communicabat, et tam devote, ut alios devotos efficeret.
3 Reverendum enim illud omni reverentia prosequens, membrorum omnium sacrificium offerebat, et agnum immolatum (cfr. 1Pet 1,19) recipiens, illo igne qui in altari cordis semper ardebat (cfr. Lev 6,12; Sir 23,22), spiritum immolabat.
4 Diligebat propterea Franciam ut amicam Corporis Domini, atque in ea mori propter sacrorum reverentiam cupiebat.
5 Voluit quandoque mittere fratres per mundum (cfr. Ioa 3,16) cum pretiosis pixidibus, ut ubicumque indecenter locatum pretium redemptionis adverterent, optimo reconderent loco.
6 Sacerdotalibus manibus, quibus de ipso conficiendo tam divina collata auctoritas est, magnam volebat reverentiam exhiberi.
7 Frequenter dicebat: “Si sancto cuiquam de caelo venienti (cfr. Ioa 3,31) et pauperculo alicui sacerdoti simul me contingeret obviare, praevenirem honore (cfr. Rom 12,10) presbyterum, et ad manus eius deosculandas citius me conferrem.
8 Dicerem enim: “Oi! Exspecta, sante Laurenti! quia manus huius Verbum vitae contrectant (cfr. 1Ioa 1,1), et ultra humanum aliquid possident!”.