212
1 Ita ex omni parte cruciatibus fesso, mirum quod sufficere vires ad tolerantiam poterant.
2 Has vero suas angustias non poe-narum censebat nomine sed sororum.
3 Quas multis ex causis provenisse non dubium est.
4 Sane, ut clarior fieret ex triumphis, non solum tirocinio sua difficilia commisit Altissimus, verum iam emeritae militiae viro dabatur materia trimphandi.
5 Habent et in hoc exempla sequentes, dum propter senectutem nihil lentius, propter infirmitatem nihil indulgentius egit.
6 Nec, nulla causa, fuit perfecta in valle lacrimarum (cfr. Ps 83,7) purgatio, quod sic de quadrante novissimo redderet rationem (cfr. Mat 5,26), si quid inhaesisset cremabile, ut tandem purgatissimus raptim ad superos evolaret.
7 Potissimam vero tormentorum suorum existimo rationem, quia, ut ipse asserebat de aliis, in sustinendis illis retributio multa (cfr. Ps 18,12).
213
1 Nam nocte quadam, cum propter infirmitatum suarum graves et diversas molestias plus solito lassaretur, coepit de intimo cordis compati sibi ipsi.
2 Sed ne spiritus ille promptus (cfr. Mat 26,41) carni carnaliter consentiret in aliquo vel ad horam, patientiae scutum, orando ad Christum, servat immobile.
3 Orans tandem sic positus in agone (cfr. Luc 22,43), promissionem aeternae vitae a Domino sub hac similitudine reportavit (cfr. Heb 10,36; Ioa 6,69):
4 “Si tota terrae moles (cfr. Is 40,12) et machina mundi aurum esset sine pretio (cfr. Ps 43,13) pretiosum, et tibi pro iis quae pateris duris molestiis, omni dolore sublato, daretur in praemium thesaurus gloriae tantae, cui praedicti auri comparatio (cfr. Sap 7,9) nulla esset, vel etiam nominari non digna, nonne gauderes, libenter sustinens quae sustines ad momentum?”.
5 “Gauderem utique”, ait sanctus, “et supra modum (cfr. 2Cor 4,17) gauderem”.
6 “Exsulta igitur”, dixit illi Dominus, “quia regni mei est arrha infirmitas tua, et per patientiae meritum securus et certus (cfr. Sap 7,23) eiusdem regni haereditatem (cfr. Eph 5,5) exspecta!”.
7 Sed quanta putas exsultatione gavisum hominem tam felici promissione beatum?
8 Quanta non solum patientia, verum etiam caritate, illum credis corporis molestias amplexatum?
9 Novit ipse modo perfecte, quia indicibile tunc dicere sibi fuit. 10 Retulit tamen sociis pauca, ut potuit.
11 Laudes de creaturis tunc quasdam composuit, et eas utcumque ad Creatorem laudandum accendit.