96
1 Horas canonicas non minus timoratus quam devotus reddebat.
2 Nam licet oculorum, stomachi, splenis et hepatis aegritudine laboraret, nolebat muro vel parieti, dum psalleret, inhaerere, sed horas semper erectus et sine caputio, non gyrovagis oculis, non cum aliqua syncopa persolvebat.
3 Cum per mundum pedes ibat, semper ad dicendum horas suas gressum figebat; cum vero eques, descendebat ad terram.
4 Unde cum die quadam reverteretur ab Urbe et continue plueret, ad dicendm officium de equo descendit, diuque stans, totus fuit in pluvia balneatus.
5 Dicebat enim aliquando: “Si quiete corpus comedit cibum suum, futurum cum ipso vermium esca, cum quanta pace ac tranquilitate debet anima cibum suum, qui est Deus suus, accipere”.