107
1 Licet autem evangelista Franciscus per materialia et rudia rudibus praedicaret, utpote qui sciebat plus opus esse virtute quam verbis, tamen inter se spirituales magisque capaces vivifica et profunda parturiebat eloquia.
2 Brevibus innuebat quod erat ineffabille, et ignitos interserens gestus et nutus, totos rapiebat auditores ad caelica.
3 Non distinctionum clavibus utebatur, quia quos ipse non inveniebat, non ordinabat sermones.
4 Dabat voci suae vocem virtutis (cfr. Ps 67,34) vera virtus et sapientia Christus (cfr. 1Cor 2,1.5).
5 Dixit aliquando physicus quidam, vir eruditus et eloquens: “Cum caeterorum praedicationem de verbo ad verbum retineam, sola me effugiunt quae sanctus Franciscus eructat.
6 Quorum si aliqua committo memoriae, non illa mihi videntur quae sua prius labia distillarunt (cfr. Cant 4,11; 5,13)”.