111
1 Ad bruta quoque verbum suum mirandae fuisse virtutis alibi satis elucet.
2 Tangam tamen unum quod ad manum est.
3 Hospitato quadam nocte servo Excelsi (cfr. Act 16,17) apud monasterium Sancti Verecundi de episcopatu Eugubii, ovicula quaedam agniculum peperit in illa nocte.
4 Aderat sus crudelissima, quae vitae innocentis non parcens, rapaci eum morsu necavit.
5 Surgentes homines mane (cfr. Mar 16,9) inveniunt agniculum mortuum, cognoscentes vere (cfr. Ioa 17,8) suem illius maleficii ream.
6 Hoc audito, mira compassione pius pater movetur, et Agni cuiusdam alterius recordatus, mortuum lamentatur agniculum, coram omnibus dicens (cfr. Gal 2,14): “Heu, frater agnicule, animal innocens, utile semper hominibus repraesentans!
7 Maledicta sit (cfr. Iob 24,18) impia quae te interfecit, nullusque ex ea comedat (cfr. Gen 3,17) homo vel bestia!”.
8 Mirabile dictu! Statim infirmari coepit porca malefica, et tribus diebus poenarum tormenta persolvens, ultricem tandem pertulit necem.
9 Proiecta est autem in vallo monasterii, ubi longo tempore iacens, in modum tabulae desiccata, nulli fuit esca famelico.