Caput CII - Humilitas sancti Francisci in habitu, sensu et moribus, et contra proprium sensum.
140
1 Omnium virtutum custos et decor humilitas.
2 Hac non substracta fabricae spirituali, cum crescere videtur proficit in ruinam.
3 Haec, ne quid viro tot donis ornato deesset, copiosiore eum ubertate repleverat (cfr. Ps 64,12).
4 In propria quidem reputatione nihil erat nisi peccator, cum decor esset et splendor omnimodae sanctitatis.
5 In hac studuit aedificare se ipsum, ut fundamentum iaceret (cfr. Heb 6,1) quod a Christo didicerat.
6 Eorum quae lucratus fuerat (cfr. Mat 25,16.17) oblitus, solos ante oculos ponebat (cfr. Ps 100,3) defectus, plus sibi deesse quam adesse considerans.
7 Sola in eo cupiditas viguit ut melior fieret, ut primis non contentus, novas virtutes adiceret.
8 Humilis habitu, humilior sensu, humillimus reputatu.
9 Non discernebat Dei princeps (cfr. Gen 23,6) quod praelatus esset, nisi hac clarissima gemma, quia inter minores minimus aderat.
10 Haec virtus, hic titulus, hoc insigne generalem indicabat esse ministrum.
11 Aberat ab eius ore omnis altitudo, pompa omnis a gestibus, ab actibus omnis fastus.
12 Sensum in multis ex revelatione didicerat (cfr. Sir 16,24; Sap 9,18), quae tamen in medio conferens, aliorum anteponebat sensus.
13 Sociorum consilium tutius esse credebat, et alienus visus melior proprio videbatur.
14 Non omnia pro Domino reliquisse (cfr. Mat 19,27) dicebat eum, qui sensus proprii loculos retineret.
15 Malebat de se vituperium audire (cfr. Ps 30,14) quam laudem, cum hoc ad se emendandum cogeret, illa impelleret ad cadendum.