Caput XCVIII - Quid de his quaerentibus ipse respondit, et quo studio illa tegebat.
135
1 Illa vero Crucifixi insignia, summis etiam spiritibus veneranda, fas non est silentio praeterire quanto velamine texerit, quantoque absconderit studio.
2 Primo in tempore (cfr. Is 9,1), quo verus Christi amor in eamdem imaginem transformarat (cfr. 2Cor 3,18) amantem, tanta cautela celare et occultare coepit thesaurum, ut usque ad multa tempora (cfr. Sap 4,13) nec ipsi familiares agnoscerent.
3 Sed semper abscondi, nec ad oculos venire carorum divina providentia noluit.
4 Quin etiam et publica loca membrorum idipsum non patiebantur obtectum.
5 Videns autem semel unus de sociis stigmata in pedibus eius, dixit ei: “Quid est hoc, bone frater?”.
6 Qui respondit: “Curam habe de facto tuo (cfr. Sir 41,15; Iac 1,25)!”.
136
1 Alia vice idem frater tunicam eius ad excutiendum petens, eamque sanguinolentam aspiciens, dixit sancto, postquam reddidit eam: “Cuiusmodi sanguis est ille, quo tunica infecta videtur?”.
2 Sanctus vero imponens digitum oculo dixit ei: “Interroga quid est hoc, ni nescis oculum esse”.
3 Raro itaque totas abluit manus, digitos tantum perfundens, ne res astantibus proderetur.
4 Pedes vero lavat rarissime, nec minus occulte quam raro.
5 Manum ab aliquo postulatus ad osculum dimidiat, digitos tantum proferens, quod possit osculum poni; nonnumquam vero pro manu manicam porrigit.
6 Pedes laneis peduciis vestit, ne videri possint, pelle supra vulneribus posita, quae asperitatem laneam mitigaret.
7 Licet autem sanctus pater non posset manuum et pedum stigmata omnino tegere sociis, aegre tamen ferebat, si aliquis illa respiceret.
8 Unde et ipsi socii spiritus prudentia (cfr. Ex 28,3) pleni, quando ille manus aut pedes aliqua necessitate detegeret, oculos avertebant (cr. Ps 118,37).