Caput CLXII - Quomodo hortatus est fratres et benedixit in fine.
214
1 In fine hominis, ait sapiens, denudatio operum illius (cfr. Sir 11,29), quod in sancto isto gloriose cernimus esse completum.
2 Qui mandatorum Dei viam mentis alacritate percurrens (cfr. Ps 118,32), per omnium virtutum gradus ad summa pervenit, et velut ductile opus, sub multiplicis tribulationis malleo ad perfectionem adductus, omnis consummationis vidit finem (cfr. Ps 118,96).
3 Tunc enim magis eius mirifica opera colluxerunt, et divinum fuisse omne quod vixit, veritatis iudicio (cfr. Ps 110,7) fulsit, cum vitae mortalis calcatis illecebris, liber evasit ad superos.
4 Nam mundo vivere (cfr. Gal 2,20) duxit opprobrium, dilexit suos in finem (cfr. Ioa 13,1), mortem cantando suscepit.
5 Cum enim ad dies iam propinquaret extremos, quibus, finibili luce subtracta, lux perpetua (cfr. 4Esd 2,35) succedebat, virtutis exemplo monstravit, quod nihil commune illi erat cum mundo.
6 Confectus namque infirmitate illa tam gravi, quae omni languori conclusit, super nudam humum (cfr. Is 14,1) se nudum fecit deponi, ut hora illa extrema, in qua poterat adhuc hostis irasci, ‘nudus luctaretur cum nudo’.
7 Triumphum revera exspectabat intrepidus, et consertis manibus iustitiae complectebatur coronam (cfr. 2Tim 4,8).
8 Positus sic in terra (cfr. Iob 20,4), saccina veste deposita, faciem solito levavit ad caelum (cfr. Iob 11,15), et intendens illi gloriae (cfr. Iob 11,5) totus, manu sinistra dextri lateris vulnus, ne videretur, obtexit.
9 Et ait ad fratres: “Ego quod meum est feci (cfr. 3Re 19,20); quod vestrum est, Christus edoceat (cfr. Eph 4,21)!”.
215
1 Videntes haec filii producunt rivulos lacrimarum, et de intimis longa trahentes suspiria, ni-mio dolori compatiendo succumbunt.
2 Interea sopitis utcumque singultibus, guardianus eius, qui votum sancti divina verius inspiratione cognovit, festinus surrexit et acceptam cum femoralibus tunicam saccinamque cappellulam, dixit ad patrem:
3 “Tunicam istam et femoralia cum cappellula, obedientiae sanctae mandato, a me tibi accommodatam cognoveris!
4 Sed, ut scias te nihil proprietatis in illis habere, dandi haec alicui omnem tibi aufero potestatem”.
5 Gaudet sanctus et iubilat prae laetitia cordis (cfr. Cant 3,11), quoniam fidem tenuisse dominae paupertati usque in finem se videt.
6 Fecerat enim haec omnia paupertatis zelo, ut nec habitum quidem proprium in fine vellet habere, sed quasi ab altero commodatum.
7 Cappellulam vero saccinam portabat in capite, ut cicatrices contegeret pro sanitate oculorum susceptas, cui satis necessarium erat pileum cuiusvis pretiosae lanae suavitate lenissimum.
216
1 Levat post haec sanctus palmas ad caelum (cfr. 2Par 6,13), et Christum suum magnificat, quod iam exoneratus omnibus, liber vadit ad ipsum.
2 Verum ut ostenderet se Dei sui Christi verum imitatorem (cfr. 1Cor 4,16) in omnibus, fratres et filios, quos dilexerat a principio, in finem dilexit eos (cfr. Ioa 13,1).
3 Fecit enim fratres omnes assistentes ibidem ad se vocari, et verbis consolatoriis (cfr. Zac 1,13) eos pro sua morte demulcens, paterno affectu ad divinum est hortatus amorem.
4 De patientia et paupertate servanda sermonem protraxit, caeteris institutis sanctum Evangelium anteponens.
5 Circumsedentibus vero omnibus fratribus, extendit super eos dexteram suam, et incipiens a vicario suo capitibus singulorum imposuit (cfr. Gen 48,14):
6 “Valete”, inquit, “filii omnes, in timore Domini (cfr. Act 9,31) et permanete in ipso semper! 7 Et quoniam futura tentatio et tribulatio (cfr. Sir 27,6) appropinquat, felices qui perseverabunt in his quae coeperunt.
8 Ego enim ad Deum propero, cuius gratiae vos omnes commendo”;
9 benedixitque in illis qui erant ibi, etiam omnibus fratribus, qui ubique conversabantur in mundo (cfr. 2Cor 1,12), et qui venturi erant post ipsos, usque in finem saeculi saeculorum (cfr. Dan 7,18).
10 Nullus sibi hanc benedictionem usurpet quam pro absentibus in praesentibus promulgavit; ut alibi scripta est aliquid insonuit speciale, sed potius ad officium detorquendum.