68
1 Post viginti autem annos ex quo perfectissime Christo adhaesit, apostolorum vitam et vestigia sequens (cfr. 1Pet 2,21), apostolicus vir Franciscus, anno dominicae Incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo sexto, quarto nonas octobris, die dominico, felicissime migravit ad Christum post multos labores requiem aeternam adeptus et digne Domini sui conspectibus praesentatus.
2 Cuius animam vidit unus ex discipulis eius sanctitate famosus, quasi stellam lunae immensitatem habentem et claritatem solis praetendentem, super aquas multas (cfr. Ps 28,3) subvectam a nubecula candida (cfr. Apoc 14,14), recto tramite in caelum conscendere (cfr. Ios 8,20).
3 Laboraverat enim multum in vinea Domini (cfr. Is 5,7), sollicitus et fervens in orationibus, ieiuniis, vigiliis, praedicationibus et salutaribus itineribus (cfr. 2Cor 11,26.27), in cura et compassione proximorum suique abiectione, a suae conversionis initio usque ad transmigrationem ipsius ad Christum quem ex toto corde dilexerat (cfr. Mat 22,37), assidue memoriam eius habens in mente ipsumque ore collaudans et glorificans operibus fructuosis.
4 Sic enim ferventissime ac praecordialiter Deum dilexit, quod audiens eum nominari, liquefactus totus interius, exterius prorumpebat, dicens caelum et terra deberent ad nomen Domini inclinari.
69.
1 Cuius dilectionis fervorem et iugem passionis Christi memoriam quem gerebat in corde volens ipse Dominus ostendere toti mundo, singularis privilegii mirabili praerogativa ipsum adhuc viventem in carne mirabiliter decoravit.
2 Cum enim seraphicis desideriorum ardoribus sursum ageretur in Deum et in illum qui caritate nimia crucifigi voluit, transformaretur dulcedine compassiva,
3 quodam mane circa festum Exaltationis sanctae Crucis, cum oraret in latere montis qui dicitur Alverna, duobus scilicet annis ante obitum suum, apparuit ei seraph unus sex alas (cfr. Is 6,2) habens et inter alas gerens formam pulcherrimi hominis crucifixi, manus quidem et pedes extensos habentis in modum crucis, effigiemque Domini Iesu clarissime praetendentis.
4 Duabus enim alis velabat caput et duabus reliquum corpus usque ad pedes, duae vero ad volandum (cfr. Is 6,2) extendebantur.
5 Qua visione disparente, mirabilis in anima ipsius remansit ardor amoris, sed in carne eius mirabilior apparuit impressio stigmatum Domini Iesu (cfr. Gal 6,17) Christi.
6 Quae vir Dei pro posse abscondit usque ad mortem, nolens publicare Domini sacramentum, licet haec penitus celare nequiverit quin saltem familiaribus sociis fuerit manifestum.
70.
1 Sed post felicissimum eius transitum omnes fratres qui aderant et saeculares quamplurimi manifestissime viderunt corpus suum Christi stigmatibus decoratum.
2 Cernebant enim in manibus et pedibus eius, non quidem clavorum puncturas sed ipsos clavos ex eius carne compositos et eidem carni innatos, ferri quoque nigredinem praetendebant.
3 Dexterum vero latus quasi lancea transfixum, verissimi ac manifestissimi vulneris rubra cicatrice erat obductum, quod etiam sacrum sanguinem (cfr. Ioa 19,34) dum viveret saepius effundebat.
4 Quorum siquidem stigmatum infrangibilis veritas non solum in vita et in morte eius per visum et contactum patentissimum luculenter apparuit, verum etiam post mortem ipsius per multa miracula in diversis mundi partibus ostensa, Dominus ipsam veritatem clarius patefecit.
5 Quibus etiam miraculis multorum corda qui de viro Dei recte non senserant et de eius stigmatibus dubitaverant, ad tantam fidei certitudinem sunt mutata
6 quod qui prius detractores eius fuerant, bonitate Dei operante et ipsa veritate cogente, ipsius laudatores et praedicatores fidelissimi exstiterunt.