Caput I - Quod ortus religionis suae mirabilis fuit.
1
1 In primo narrationis ordine, quo sanctissimi patris nostri Francisci miracula scribenda suscepimus, illud ante omnia solemne miraculum decrevimus adnotare quo mundus admonitus, quo excitatus, quo territus.
2 Hoc siquidem fuit ortus religionis, fecunditas sterilis, partus multimodae gentis.
3 Cogitabat veterem mundum vitiorum scabredine sordescentem, ab apostolicis torpentes vestigiis ordines, nocteque peccatorum in suo cursu medium iter agente, silentium sacris disciplinis impositum, cum, ecce, repente in terram prosiliit (cfr. Sap 18,14.15) novus homo, subitoque novo exercitu apparente, miratae sunt gentes a signis apostolicae novitatis.
4 Mox in lucem producitur (cfr. Iob 28,11) sepulta quondam perfectio Ecclesiae primitivae, cuius legebat mundus magnalia, nec videbat exempla.
5 Cur proinde non dicantur primi novissimi (cfr. Mat 19,30), cum iam corda patrum in filios et filiorum in patres mirabiliter sint conversa (cfr. Mal 4,6; Luc 1,17)?
6 An contemnenda duorum Ordinum tam celebris et famosa legatio, nec alicuius magni de proximo eventuri praesagium?
7 Ab apostolorum tempore numquam tam insignis, numquam tam mirabilis monitio mundi.
8 Miranda deinde fecunditas sterilis.
9 Sterilis, inquam, et sicca paupercula ista religio, a qua procul abest omnis humiditas terrenorum.
10 Sterilis sane, quae nec metit, nec in horrea congregat (cfr. Mat 6,26), nec praegnantem in via Domini peram portat (cfr. Luc 9,3; Act 18,25).
11 Et tamen contra spem in spem credidit (cfr. Rom 4,18) sanctus iste, ut heres esset mundi (cfr. Iob 4,13), non considerans corpus suum emortuum nec sterilem vulvam Sarae (cfr. Rom 4,19), quin divina potentia gentem ex ea gigneret Hebraeorum.
12 Qui non refertis cellariis, non exuberantibus apothecis (cfr. Luc 12,24; Is 39,2), non possessionibus gubernatur amplissimis, sed eadem paupertate qua digna redditur caelo, mirabiliter nutritur in mundo.
13 O infirmum Dei, fortius hominibus (cfr. 1Cor 1,25), quod et cruci nostrae gloriam applicat et paupertati copiam subministrat!
14 Vidimus denique vineam istam brevissimo tempore dilatatam, a mari usque ad mare propaginosos palmites extendisse (cfr. Ps 79,12).
15 Undique concurrerunt gentes, profusae sunt turmae et ad mirabilis huius templi structuram (cfr. Mar 13,1) egregiam quasi subito vivi lapides (cfr. 1Pet 2,5) adunati.
16 Nec modo multiplicatam in filiis brevi tempore cernimus, sed clarificatam, dum multos iam ex iis quos genuit, martyrii palmam noverimus assecutos, et pro totius sanctitatis confessione perfecta plures sanctorum catalogo veneremur adscriptos.
17 Sed iam ad horum omnium caput, de quo nunc intendimus, sermo vertatur.