1 Dicit Dominus in Evangelio: Qui non renunciaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc 14,33); et:
2 Qui voluerit animam suam salvam facere perdet illam (Luc 9,24).
3 Ille homo relinquit omnia, quae possidet, et perdit corpus suum, qui se ipsum totum praebet ad obedientiam, in manibus sui praelati.
4 Et quidquid facit et dicit, quod ipse sciat, quod non sit contra voluntatem eius, dum bonum sit quod facit, vera obedientia est.
5 Et si quando subditus videat meliora et utiliora animae suae quam ea quae sibi praelatus praecipiat, sua voluntarie Deo sacrificet; quae autem sunt praelati, opere studeat adimplere.
6 Nam haec est caritativa obedientia (cfr. 1Pet 1,22), quia Deo et proximo satisfacit.
7 Si vero praelatus aliquid contra animam suam praecipiat, licet ei non obediat, tamen ipsum non dimittat.
8 Et si ab aliquibus persecutionem inde sustinuerit, magis eos diligat propter Deum.
9 Nam qui prius persecutionem sustinet, quam velit a suis fratribus separari, vere permanet in perfecta obedientia, quia ponit animam suam (cfr. Ioa 15,13) pro fratribus suis.
10 Sunt enim multi religiosi, qui sub specie meliora videndi quam quae sui praelati praecipiunt, retro aspiciunt (cfr. Luc 9,62) et ad vomitum (cfr. Prov 26,11; 2Pet 2,22) propriae voluntatis redeunt;
11 hi homicidae sunt et propter mala sua exempla multas animas perdere faciunt.