1 Et fratres mei benedicti tam clerici quam laici confiteantur peccata sua sacerdotibus nostrae religionis.
2 Et si non potuerint, confiteantur aliis discretis et ca-tholicis sacerdotibus scientes firmiter et attendentes, quia a quibuscumque sacerdotibus catholicis acceperint poenitentiam et absolutionem, absoluti erunt procul dubio ab illis peccatis, si poeniten-tiam sibi iniunctam procuraverint humiliter et fideliter observare.
3 Si vero tunc non potuerint habere sacerdotem, confiteantur fratri suo, sicut dicit apostolus Jacobus: “Confitemini alterutrum peccata vestra” (Jac 5,16).
4 Non tamen propter hoc dimittant re-currere ad sacerdotem, quia potestas ligandi et solvendi solis sacerdotibus est concessa.
5 Et sic contriti et confessi sumant corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum magna humilitate et veneratione recordantes, quod Dominus dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum habet vitam aeternam (cfr. Joa 6,54); 6 et “Hoc facite in meam commemorationem” (Lc 22,19).