113. Postremo memoria commendandum credo, quod adhuc viventibus plurimis per quos plantata fuit vinea minorum in provincia Anglicana, et in ipsa et in aliis propagines suae creverunt in tantum, quod ad diversas dignitates et officia tam in ordine quam extra fratres profecerent, et ipsi praecipue, qui amplius se humiliaverant. Nam frater Nicholaus, qui, cum laicus esset, literas didicit in Anglia, postea confessor domini papae Innocenti quarti, et postea episcopus Assisii factus est.
Quidam quoque puer tenerrimus, qui cum laicus receptus est, et postea gloriosa Virgine sibi apparente et digitum suum in os suum ponente in signum praedicationis et lectionis, non solum praedicator et lector egregius, sed etiam in regimine ordinis praecipuus habitus est.
Quis autem enarrare sufficeret quam singularitcr profecerunt, qui in principio adventus fratrum singulari fervore intraverunt? Et cum essent boni bachelarii et genere nobiles, caparonem probationis portaverunt; et postea plures in praedicationis seu lectionis officio et ordinis regimine tam strenue tamque laudabiliter se gesserunt.