1 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mat 5, 3).
2 Multi sunt, qui orationibus et officiis insistentes multas abstinentias et afflictiones in suis corporibus faciunt.
3 sed solo verbo, quod videtur esse iniuria suorum corporum vel de aliqua re, quae sibi auferretur scandalizati continuo (cfr. Mat 13,21) perturbantur.
4 Hi non sunt pauperes spiritu; quia qui vere pauper est spiritu, se ipsum odit et eos diligit qui eum percutiunt in maxilla (cfr. Mat 5,39).