1 Dominus ita dedit mihi fratri Francisco incipere faciendi poenitentiam: quia cum essem in peccatis nimis mihi videbatur amarum videre leprosos.
2 Et ipse Dominus conduxit me inter illos et feci misericordiam cum illis.
3 Et recedente me ab ipsis, id quod videbatur mihi amarum, conversum fuit mihi in dulcedinem animi et corporis; et postea parum steti et exivi de saeculo.
4 Et Dominus dedit mihi talem fidem in ecclesiis, ut ita simpliciter orarem et dicerem:
5 Adoramus te, Domine Jesu Christe, et ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo, et benedicimus tibi, quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
6 Postea Dominus dedit mihi et dat tantam fidem in sacerdotibus, qui vivunt secundum formam sanctae ecclesiae Romanae propter ordinem ipsorum, quod si facerent mihi persecutionem, volo recurrere ad ipsos.
7 Et si haberem tantam sapientiam, quantam Salomon habuit, et invenirem pauperculos sacerdotes huius saeculi, in parochiis, quibus morantur, nolo praedicare ultra voluntatem ipsorum.
8 Et ipsos et omnes alios volo timere, amare et honorare, sicut meos dominos.
9 Et nolo in ipsis considerare peccatum, quia Filium Dei discerno in ipsis, et domini mei sunt.
10 Et propter hoc facio, quia nihil video corporaliter in hoc saeculo de ipso altissimo Filio Dei, nisi sanctissimum corpus et sanctissimum sanguinem suum, quod ipsi recipiunt et ipsi soli aliis ministrant.
11 Et haec sanctissima mysteria super omnia volo honorari, venerari et in locis pretiosis collocari.
12 Sanctissima nomina et verba eius scripta, ubicumque invenero in locis illicitis, volo colligere et rogo, quod colligantur et in loco honesto collocentur.
13 Et omnes theologos et, qui ministrant sanctissima verba divina, debemus honorare et venerari, sicut qui ministrant nobis spiritum et vitam (cf Joa 6, 64).
14 Et postquam Dominus dedit mihi de fratribus, nemo osten-debat mihi, quid deberem facere, sed ipse Altissimus revelavit mihi, quod deberem vivere secundum formam sancti Evangelii.
15 Et ego paucis verbis et simpliciter feci scribi et dominus Papa confirmavit mihi.
16 Et illi qui veniebant ad recipiendam vitam, omnia quae habere poterant (Tob l, 3), dabant pauperibus; et erant contenti tunica una, intus et foris repeciata, cum cingulo et braccis.
17 Et nolebamus plus habere.
18 Officium dicebamus clerici secundum alios clericos, laici dice-bant: Pater noster; et satis libenter manebamus in ecclesiis.
19 Et eramus idiotae et subditi omnibus.
20 Et ego manibus meis laborabam, et volo laborare; et omnes alli fratres firmiter volo quod laborent de laboritio, quod pertinet ad honestatem.
21 Qui nesciunt, discant, non propter cupiditatem recipiendi pretium laboris, sed propter exemplum et ad repellendam otiositatem.
22 Et quando non daretur nobis pretium laboris, recurramus ad mensam Domini, petendo eleemosynam ostiatim.
23 Salutationem mihi Dominus revelavit, ut diceremus: Dominus ded tibi pacem.
24 Caveant sibi fratres, ut ecclesias, habitacula paupercula et omnia, quae pro ipsis construuntur, penitus non recipiant, nisi essent, sicut decet sanctam paupertatem, quam in regula promisimus, semper ibi hospitantes sicut advenae et peregrini (cf 1Petr 2, 11).
25 Praecipio firmiter per obedientiam fratribus universis, quod ubicumque sunt, non audeant petere aliquam litteram in curia Romana, per se neque per interpositam personam, neque pro ecclesia neque pro alio loco neque sub specie praedicationis neque pro persecutione suorum corporum;
26 Sed ubicumque non fuerint recepti, fugiant in aliam terram ad faciendam poenitentiam cum benedictione Dei.
27 Et firmiter volo obedire ministro generali huius fraternitatis et alio guardiano, quem sibi placuerit mihi dare.
28 Et ita volo esse captus in manibus suis, ut non possim ire vel facere ultra obedientiam et voluntatem suam, quia dominus meus est.
29 Et quamvis sim simplex et infirmus, tamen semper volo habere clericum, qui mihi faciat officium, sicut in regula continetur.
30 Et omnes alii fratres teneantur ita obedire guardianis suis et facere officium secundum regulam.
31 Et qui inventi essent, quod non facerent officium secundum regulam, et vellent alio modo variare, aut non essent catholici, omnes fratres, ubicumque sunt, per obedientiam teneantur, quod ubicumque invenerint aliquem ipsorum, proximiori custodi illius loci, ubi ipsum invenerint, debeant repraesentare.
32 Et custos firmiter teneatur per obedientiam ipsum fortiter cus-todire, sicuti hominem in vinculis die noctuque, ita quod non possit eripi de manibus suis, donec propria sua persona ipsum repraesent in manibus sui ministri.
33 Et minister firmiter teneatur per obedientiam mittendi ipsum per tales fratres, quod die noctuque custodiant ipsum sicuti hominem in vinculis, donec repraesentent ipsum coram domino Ostiensi, qui est dominus, protector et corrector totius fraternitatis.
34 Et non dicant fratres: Haec est alia regula, quia haec est recordatio, admonitio, exhortatio et meum testamentum, quod ego frater Franciscus parvulus facio vobis fratribus meis benedictis propter hoc, ut regulam quam Domino promisimus melius catholice observemus.
35 Et generalis minister et omnes alii ministri et custodes per obedientiam teneantur, in istis non addere vel minuere.
36 Et semper hoc scriptum habeant secum iuxta regulam.
37 Et in omnibus capitulis quae faciunt, quando legunt regulam, legant et ista verba.
38 Et omnibus fratribus meis clericis et laicis praecipio firmiter per obedientiam, ut non mittant glossas in regula neque in istis verbis dicendo: ita volunt intelligi.
39 Sed sicut dedit mihi Dominus simpliciter et pure dicere et scribere regulam et ista verba, ita simpliter et sine glossa intelligatis et cum sancta operatione observetis usque in finem.
40 Et quicumque haec observaverit, in caelo repleatur benedictione altissimi Patris et in terra repleatur benedictione dilecti Filii sui cum sanctissimo Spiritu Paraclito et omnibus virtutibus caelorum et omnibus sanctis.
41 Et ego frater Franciscus parvulus vester servus quantumcumque possum, confirmo vobis intus et foris istam sanctissimam benedictionem.