1 Dixit Dominus ad Adam: De omni ligno comede, de ligno autem boni et mali non comedas (cfr. Gen 2,16-17).
2 De omni ligno paradisi poterat comedere, quia dum non venit contra obedientiam, non peccavit.
3 Ille enim comedit de ligno scientiae boni, qui sibi suam voluntatem appropriat et se exaltat de bonis, quae Dominus dicit et operatur in ipso;
4 et sic per suggestionem diaboli et transgressionem mandati factum est pomum scientiae mali.
5 Unde oportet, quod sustineat poenam.