(Lemmens, Test. min., p. 94)
Audivi, quod, cum beatus Franciscus intraret quamdam villam in Lumbardia, et opinio esset ibi de eius sanctitate, quidam haereticus, cogitans eum hominem simplicem, volens confirmare sectam suam et credentes suos in ea qui occurrerant, videns sacerdotem villae ei occurrere, clamavit: “Ecce, bone homo, quid dicis de isto, qui villae istius parrochiam tenet et concubinam habet et multis criminibus omnibus nobis patet obnoxius? Quid mundum potest ab eo dari vel tractari?”. Advertens Sanctus dolum haeretici: “Estne, inquit, iste sacerdos huius villae, de quo talia dicitis?”. Cum dicerent: “Est”, flexis genibus in luto, ait osculando manus eius: “Istae manus Dominum meum tetigerunt, nec, qualescumque sint, immundum eum facere potuerunt nec virtutem eius imminuere. In honore Domini honora ministrum; sibi malus esse potest, mihi bonus est”. Ad quod sunt haeretici confutati.