1 Dicit Dominus: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.
2 Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae” (Mt 10,16).
3 Unde quicumque frater voluerit ire inter saracenos et alios infideles, vadat de licentia sui ministri et servi.
4 Et minister det eis licentiam et non contradicat, si viderit eos idoneos ad mittendum; nam tenebitur Domino reddere rationem (cfr. Lc 18,2), si in hoc vel in aliis processerit indiscrete.
5 Fratres vero, qui vadunt, duobus modis inter eos possunt spiritualiter conversari.
6 Unus modus est, quod non faciant lites neque contentiones, sed sint subditi omni humanae creaturae propter Deum (1Petr 2,13) et confiteantur se esse chris-tianos.
7 Alius modus est, quod, cum viderint placere Domino, annuntient verbum Dei, ut credant Deum omnipotentem, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium, redemptorem et salvatorem Filium, et ut baptizentur et efficiantur christiani, quia qui renatus non fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei (cfr. Joa 3,5).
8 Haec et alia, quae placuerint Domino, ipsis et aliis dicere possunt, quia dicit Dominus in evangelio: “Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est” (Mt 10,32).
9 Et: “Qui erubuerit me et sermones meos, et Filius hominis erubescet eum, cum venerit in maiestate sua et Patris et angelorum” (cfr. Lc 9,26).
10 Et omnes fratres, ubicumque sunt, recordentur, quod dederunt se et reliquerunt corpora sua Domino Jesu Christo.
11 Et pro eius amore debent se exponere inimicis tam visibilibus quam invisibilibus; quia dicit Dominus: “Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (cfr. Lc 9,24) in vitam aeternam” (Mt 25, 46).
12 ”Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum” (Mt 5,10). 13 “Si me persecuti sunt, et vos persequentur” (Joa 15,20). 14 Et: Si persequuntur vos in una civitate, fugite in aliam (cfr. Mt 10,23).
15 Beati estis (Mt 5,11), cum vos oderint homines (Lc 6,22) et maledixerint vobis (Mt 5,11) et persequentur vos (cfr. l.c.) et separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum (Lc 6,22) et cum dixerint omne malum adver-sum vos mentientes propter me (Mt 5, 11).
16 Gaudete in illa die et exsultate (Lc 6,23), quoniam merces vestra multa est in caelis (cfr. Mt 5,12).
17 Et ego dico vobis amicis meis, non terreamini ab his (cfr. Lc 12,4),
18 et nolite timere eos qui occidunt corpus (Mt 10,28) et post hoc non habent amplius quid faciant (Lc 12,4).
19 Videte, ne turbemini (Mt 24,6).
20 In patientia enim vestra possidebitis animas vestras (Lc 21,19),
21 et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Mt 10,22; 24,13).