1 In Marchia de Anchona, in quodam deserto loco qui dicitur Suffianum, fuit antiquitus quidam fr. Minor, cuius nominis non recordor, tam mirande sanctitatis et gratie, ut totus videretur divinus, et sepe rapiebatur ad Deum. 2 Hic cum aliquando staret totus absorptus et elevatus in Deum, eo quod gratiam haberet contemplationis notabilis, veniebant diversi generis aves et super caput eius et spatulas et super manus et brachia familiarissime residebant et ibi cantus mirabiles faciebant.
3 Hic, quando a sua contemplatione rediebat, veniebat cum tanta letitia mentis quod homo vel potius angelus alterius seculi videbatur, quia tunc facies eius ex divino allocutionis consortio mirabiliter resplendebat, ita quod admirationem et stuporem aspicientibus ingerebat. 4 Hic semper solitarius manens, rarissime loquebatur; quando vero interrogabatur de aliquo, respondebat sicut si esset angelus Domini; et erat gratiosus omnibus, et sermo eius semper erat divino sale conditus. Hic vero neque diebus neque noctibus ab oratione divina et contemplatione cessabat, nec a meditationibus luminis sempiterni, scilicet Cristi, invictum animum relaxabat. 5 Unde fratres, propter divinam gratiam que in ipso fulgebat, quasi alterum Moysen carissimo venerabantur affectu. Et in tam laudabili studio cursum virtuose ac celestis vite consummans et ardenter in Deo perseverans, venit ad finem.
6 Et dum infirmatus esset ad mortem, ita quod nichil capere poterat et ipse nullam carnalem medicinam requireret, sed confidens in solo Ihesu Cristo benedicto, pane: scilicet vivifico, qui de celo descendit (cfr. Ioa 6,33) et cuncta solo sermone restaurat, meruit per divinam clementiam a beatissima virgine Maria mirabiliter consolari.
7 Unde cum die quadam, solus iacens, ad mortem se totis viribus prepararet, ecce gloriosa domina, beatissima Mater Cristi, apparuit sibi cum magna multitudine angelorum et sanctarum virginum, ac mirabili claritate accedens ad lectum infirmantis. 8 Quam cum ille cerneret, consolatus et exilaratus mente et corpore, rogabat reginam misericordie, ut apud Filium suum impetraret quod ipsum ipsius Matris meritis de ergastulo tenebrose carnis educeret. Et dum hoc multis lacrimis postularet, respondit b. Virgo, vocans eum ex nomine et dicens: “Noli timere, fili (cfr. Tob 4,23), quoniam exaudita est oratio tua (cfr. Act 10,31). Vidi enim lacrimas tuas; sed veni ad te, ut aliquantulum conforteris antequam recedas”.
9 Veniebant autem cum beatissima Virgine tres sancte virgines, tres pixides electuarii in manibus deferentes tam miri odoris et suavitatis quod non posset verbis faciliter explicari. 10 Et accipiens b. Virgo unam de illis pixidibus, statim quod aperuit omnia implevit odore. Accipiensque coclear in suis manibus gloriosis, de celesti electuario primo unum obolum porrexit infirmo. 11 Quem cum ille gustasset, tantam gratiam et dulcedinem sentiebat, quod non videbatur sibi quod anima posset stare in corpore; et dicebat b. Virgini: “Non plus, o suavissima mater et domina benedicta; non plus, o medica benedicta et salvatrix humani generis; non plus, quoniam amplius tantam suavitatem sustinere non valeo!”.
12 Illa vero piissima mater et benignissima consolatrix, infirmum exhortans et frequentius de illo electuario porrigens, totam primam pixidem evacuavit. 13 Et evacuata pixide prima vel bussula, accepit b. Virgo secundam. Quod cum infirmus cerneret, ait: “O beatissima Dei Mater, si anima mea quasi totaliquefacta est (cfr. Cant 5,6) ad odorem et suavitatem electuarii primi, quomodo potero sustinere secundum? Rogo te, benedicta super omnes sanctos et angelos, quod michi amplius nolitis exibere!”. Cui respondit mater et virgo beata: “Modicum, fili, de isto secundo degusta”.
14 Et accipiens dedit aliquantulum de secundo, Amodo tantum habes quod sufficere tibi potest. Confortare, fili, quia cito veniam et ducam te ad Filii mei regnum, ad quod semper anhelasti et quod semper optasti”.
15 Et valefaciens ei, ab oculis elapsa est. Ipse autem remansit in tanta dulcedine spiritus propter confectionem illam de apoteca paradisi adductam et manibus beatissime Marie virginis ministratam, quod totus fuit illuminatus interius et oculi mentis eius tanta serenitate divine lucis aperti sunt, quod clare vidit in libro eterne vite (cfr. Phip 4,3; Apo 13,8) omnes qui debebant salvari usque ad diem iudicii; et tanta fuit illius dulcedinis electuarii satietate refectus, — erat enim non terrenum sed celicum medicamen — quod per plures dies sine cibo corporis extitit vigoratus. 16 Et in ultima die vite sue cum fratribus loquens et gaudens, cum magna letitia mentis et corporis iubilo migravit ad Dominum.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.