46.
1 Sanctus vir Dei Franciscus, eo tempore quo, ut dictum est, volucribus praedicavit, per civitates et castella longe lateque circuiens (cfr. Mat 9,35), tantorum divina virtute ad poenitentiam corda commovit, quod et aliquoties ad religionis habitum simul triginta recepit.
2 Tanto namque desiderio turmatim populus confluebat ad ipsum, ut si quis vel eius vestimenta (cfr. Mar 5,28) contingere posset, felicem se prae devotione permaxima reputaret.
3 Introeunte ipso civitatem aliquam vel castellum, pulsatis illum campanis solemniter exceperunt, et cum ingenti gaudio adventui eius unanimiter applaudentes, obviam sibi quandoque cum ramis arborum processerunt.
4 Confundebatur haeretica pravitas, fides extollebatur catholica, quam non solum hic sanctus vita magnificavit et verbis, sed et plurimis extulit miraculorum prodigiis.
5 Nam et omnem languorem, divini nominis invocata virtute curavit, verbo magnifice daemones effugavit, nullaque oranti necessitatis seu periculi difficultas obsistere potuit.
6 Cuius miracula etsi prolixiori tractatui reservemus, pauca tamen huic opuscolo breviter inseremus.
47.
1 In civitate Tuscanella miles quidam beatum Franciscum hospitio devote collegerat; cuius unicus filius, etsi iam annos ablactationis transierat, adhuc tamen in cunabulis claudus et toto corpore debilis decubabat.
2 Hic beati viri pedibus humiliter se prostravit, eumque flebiliter pro filii sui sanitate rogavit.
3 Sed Dei famulus, ad talia indignum se reputans, nequaquam primitus acquievit, donec ad ultimum victus instantia deprecantis ad orationem se contulit, factoque deinde signo crucis, in nomine Domini puerum allevavit (cfr. Act 3,6.7; 4,10).
4 Puer autem, cunctis videntibus, incontinenti surrexit et sanus per domum huc atque illuc, prout voluit, ambulavit.
48.
1 Alio tempore quidam vir Petrus nomine, in civitate quae Narnium dicitur, sic omnium membrorum fuerat officio destitutus, ut per quinque mensium spatium quasi truncus immobilis iacens, linguam saltem utcumque moveret et oculos miserabiliter aperiret.
2 Hic audito quod beatus Franciscus illic applicuisset, mox ad episcopum loci suppliciter rogans misit, ut ad se divinae pietatis intuitu servum Dei venire rogaret, eo quod ex ipsius praesentia sanitati restituendum (cfr. Mat 12,13) se crederet.
3 Ad quem vir Dei pietate commotus accedens, signum crucis super eum a capite usque ad pedes protraxit; et mox, omni morbo fugato, in virtute Altissimi (cfr. Luc 1,35) sanum erexit.
4 In eadem civitate quaedam mulier oculorum lumen amiserat, quae et a beato Francisco illuminari cum gaudio meruit, statim ut ab eo super oculos signum crucis accepit.
5 Quaedam mulier civitatis Eugubii sic ambas habebat manus contractas, ut ad omne opus agendum penitus essent inutiles.
6 Quae cum beatum Franciscum illic advertisse cognosceret, moestitiae plena cucurrit ad illum, ut suam ei miserandam necessitatem ostenderet.
7 Quam visam vir Dei commiserans tetigit ac sanavit, ita ut illa propriis manibus caseatam continuo praepararet, eamque famulo Dei, de que et ipse paulisper ob devotionem mulieris accepit, offerret.
49.
1 Frater quidam miseranda nescio cuius infirmitatis angustia torquebatur, nisi quod pessimum a plerisque daemonium fuisse putatur.
2 Nam nunc allisus volutabatur spumans et aspectu horribilis, nunc autem rigidus et extensus, nunc curvus iacuit et contractus, nunc vero ad staturam hominis a terra, pedibus aequatis capiti, levabatur, miserabiliter illico relapsurus.
3 Ad quem infirmitate illius agnita, pater sanctus accessit; primo quidem orationem pro eo fundens ad Dominum, ac deinde signum crucis exprimens super illum.
4 Ad quod subito mirabiliter factum est, ut frater ille sic immunis a passione huiusmodi pessima fieret, ne vel motum prorsus ex tunc exiguum de illa sentiret.
50.
1 Apud castellum Sancti Gemini quodam tempore beatus Franciscus praedicans regnum Dei (cfr. Luc 8,1), cum tribus fratribus domum cuiusdam viri devote receptus intravit;
2 cuius uxorem, sicut omnibus loci illius incolis notum fuit, daemonium male vexavit (cfr. Mat 15,22).
3 Pro qua vir sanctus, eo quod hominum timeret applausum, diu antequam acquiesceret exoratus, tandem victus prece, tres fratres suos in tribus angulis domus ad orandum pro illa constituit, et in quartum similiter oraturus ipse secessit.
4 Post haec ad mulierem miserabiliter se gerentem confidenter accessit, et in Christi nomine (cfr. 1Pet 4,14) daemoni ut exiret per obedientiam imperavit.
5 Qui, Domino id ad humilitatem famuli sui conservandam agente, tam subito horrende stridens egressus est, ut vir Dei sibi fuisse illusum certissime crederet, statimque a loco cum vultus suffusione recederet.
6 Unde et alia vice per idem castellum transitum faciens, ipsam mulierem post se, ut ei loqueretur, devote currentem et vestigia pedum eius deosculantem (Est 13,13) videre vel alloqui noluit, donec vere illam daemoniacam fuisse, cunctis hoc attestantibus, tandem vix credidit.
7 Erat quoque in Civitate de Castello quaedam mulier habens daemonium (cfr. Luc 7,33), quae, adveniente illuc beato Francisco, perducta venit ad ipsum.
8 Aderat autem multitudo populi civitatis ad rogandum pro illa, quae se crebra ipsius daemoniacae gravatam conquerebatur insania.
9 Quam ut audivit beatus Franciscus clamantem pro foribus et furentem, scire volens an esset vere daemonium, emisit ad illam primitus quemdam fratrem.
10 Quem illa videns, novit non esse beatum Franciscum et nequiter subridens quasi pro modico duxit illum.
11 Interim autem vir Dei in oratione prostratus, ea tandem completa, ad mulierem fiducialiter est egressus.
12 Cuius illa sustinere non valens praesentiam, volutabatur coram illo cum fremitu super terram.
13 Ipse vero per obedientiam imperavit exire spiritui; qui egrediens nec ad momentum resistere valuit imperanti.
51.
1 Haec et his similia plura per beati Francisci non solum corporalem praesentiam gesta sunt, verum etiam, si que fortasse vel manu contingeret, erant in eius absentia contra diversas clades salubre remedium.
2 Nam in finibus civitatis Aretii supra modum quaedam mulier gravida torquebatur, eo quod virtutern pariendi (cfr. Is 37,3) parturiens non haberet, ita ut omnino spes de ipsius salute non esset.
3 Accidit autem tunc temporis beatum Franciscum propter infirmitatem corporis et debilitatem ad eremum quamdam in equo fuisse deductum, et eumdem equum reduci a quodam fratre per illum locum.
4 Videntes autem homines loci fratrem, ipsum esse beatum Franciscum sperabant, quem qui iam aliunde transierat, illac transiturum audierant.
5 Cumque non sine gravi dolore comperissent ipsum non esse, non tamen adhuc penitus desperantes, coeperunt rem aliquam a sancti viri manibus attrectatam diligenter inquirere.
6 Invenientes autem freni habenas, quas manu vir Dei tenuerat, ipsum frenum ab equi ore velociter extrahebant, ponentes id super mulierem quem periclitari videbant;
7 factumque est ut statim illa cum gaudio pareret et ultra periculum penitus non sentiret.
52.
1 Vir quidam religiosus Gaufreducius nomine, Castrum Plebis inhabitans, quemdam penes se devote funiculum conservabat, quo se beatus Franciscus quandoque praecinxerat.
2 Accidit autem in eodem castello plurimos utriusque sexus graviter infirmari, cum iam dictus vir aegrotantium loca circuiens ipsius funiculi partem in aqua tinxit vel eidem aquae minimum quid de illo immiscuit, et sic in aegritudinis lecto decubantibus potum dedit.
3 Sicque mirabiliter factum est ut, si qui languentium ex huiusmodi potione gustarent, optatam continuo sanitatem reciperent.
4 Panes etiam ad benedicendum beato Francisco saepius offerebant, de quibus aegri gustantes a diverso languoris incommodo resurgebant.
5 Crebro quoque pius pater quasi seminudus a populo derelictus est, eo quod tunicam illius per particulas cum cultellis inciderent, casque devote contra diversa pericula pro salutis remedio conservarent.
53.
1 Accidit praeterea res quaedam mirabilis anno ante felicem beati Francisci transitum tertio, quem, multis aliis praetermissis, digne recolendam existimo.
2 Ipse namque vir sanctus ea praecipue quae circa Christum gesta sunt assidua meditatione revolvens, noluit eorum quae sacris Evangelii voluminibus enarrantur pro sua possibilitate vel unicum iota vel apicem transgredi;
3 quin in omnibus, quae de Christo scripta perpendit, super omnia quae in huius vitae volubilitate geruntur, iugum ipsius Domini suavissimum onusque levissimumn cuperet experiri.
4 Igitur solemnitate quadam dominicae nativitatis instante, humilem nascentis in Bethlehem Salvatoris infantiae paupertatem, similitudine qua poterat, vir Dei repraesentare desiderans, ad castellum de Graecio quemdam virum religiosum et nobilem nomine Iohannem praemisit;
5 qui ad hoc bovem sibi et asinum cum praesaepio contra venturae festivitatis gaudia praeparavit.
54.
1 Advenit denique nox solemnis, aderatque beatus Franciscus, pluribus illic secum fratribus adunatis.
2 Praeparato itaque praesaepio foenum imponitur, adducti bos et asinus ad praesaepium collocantur, et sic cum gaudio vigiliae celebres inchoantur.
3 Confluente igitur e diversis locis multitudine populi, facta est nox illa iucunditatis insolitae plena, facta est cereis et facibus luminosa, novoque ritu celebrantur Bethlehem novae solemnia.
4 Fratres quoque laudes Domino debitas exsolvebant; sed et cuncti qui aderant novis laetitiae canticis applaudebant.
5 Stabat autem coram praesaepio beatus Franciscus; stabat, inquam, suspiriis prae gaudio plenus; stabat indicibili suavitate perfusus.
6 Tandem super ipsum praesaepe sacra missarum aguntur solemnia, cum et ipse sanctus Dei levita, solemnibus ornamentis indutus, Evangelium voce sonora pronuntiat, ac deinde populo de nato in Bethlehem Rege paupere melliflua praedicat.
7 Tanta vero pietatis dulcedine circa iam dicti Regis afficiebatur infantiam, ut, si quando Iesum Christum nominare deberet, ipsum veluti balbutiens “puerum de Bethlehem” prae nimia amoris teneritudine nuncuparet.
55.
1 Sed et ne facta putentur haec omnia sine nutu divino, miranda talis ibidem cuidam viro virtutis ostensa est visio.
2 Vidit namque ad saepedictum praesaepe beatum Franciscum accedere et quemdam, qui in illo iacere videbatur exanimis, velut a somni sopore puerulum excitare.
3 Creditur itaque non immerito suam Dominus Iesus Christus infantiam recolenti in huiusmodi formula non absurde monstratus;
4 quippe qui in multorum cordibus per oblivionem quasi sopitus et mortuus, veluti per beati Francisci doctrinam et exemplum evigilans ad memoriam est reductus.
5 Finitis igitur tantis cum exsultatione solemniis, unusquisque laetus ad propria remeavit.
6 At vero de foeno praesaepii conservato plura diversimode postmodum ab utriusque sexus hominibus sunt remota pericula, necnon et brutis animalibus morbidis sanitatis collata remedia.
7 Porro locus praesaepii templum Domino (cfr. 3Re 8,63) consecratur, et altare super ipsum praesaepe constructum ad sancti patris honorem et facti memoriam dedicatur.
56.
1 Tot et tantis refulsit beatus Franciscus, tum adhuc vivens in carne, tum post excessum vitae, miraculis, quod ea plenius explicare multo prolixioris est operis.
2 Nam praeter alia quasi innumera, quae in diversis aegritudinum, necessitatum seu periculorum generibus gessit, multos etiam mirifice mortuos suscitavit;
3 quorum, etsi de pluribus non sumus incerti, numerum tamen ad praesens certum non ponìmus, nisi quod undecim esse a viris fide dignis accepimus.
4 Haec igitur de miraculis eius in praesentiarum utcumque tetigisse sufficiat, ne cursum vitae eius breviter audire volentes taedio miraculorum narratus afficiat.
5 Quid enim miraculis, quae sanctitatem magis ostentant quam faciunt, immoremur, cum etiam miraculosae conversationis eius insignia, quorum pauca perstringimus, plurima propter brevitatem subticere cogamur?
6 Paucissimas enim arbitror esse virtutes, in quarum exercitiis vir iste beatus notabilia multa non gesserit, quae ad narrandum forent utique potiora miraculis.