57.
1 Ad omnia vero quae gloriosus pater Franciscus intendit et fecit tutissimum eius refugium oratio crebra fuit.
2 Nam etsi ardentissimo zelo proximorum lucris intenderet, studuit tamen summopere, ne sui ipsius curam in omni perfectionis experimento negligeret.
3 Ad hoc solitaria loca quaesivit, ad hoc in eremi vastitate resedit; sed et inter homines habitans, ad ecclesias domosve desertas solus nocte perrexit.
4 O quantos in huiusmodi locis terrores, quantaque diaboli machinamenta devicit!
5 Cui non solum intus malignus ille pestifera saepe suggessit, sed et in aliqua horrenda effigie manu ad manum (cfr. Ez 21.14) cum illo conflixit.
6 Talia, inquam, loca intrepidus, ut in oratione sibimet invigilaret, elegit; ibi prius didicit, quae postmodum alios docuit.
7 Didicit autem non ut curiose quae loqueretur verba confingeret, sed sic supra modulum eruditionis humanae ex affluentia doctrinae caelestis uberrime bibens, ut non tam verbis quam virtute Spiritus ad eructandum proximis opportuno tempore plenus esset.
58.
1 Nam, etsi quando haec vel illa dicere cogitasset, accidit ut ad praedicandum veniens omnium illorum quae praecogitarat oblitus, omnino quid diceret non haberet;
2 sed nec tunc quidem defectum suum confiteri coram cunctis erubuit, et sic subito mira verborum eloquentia affluere coepit.
3 Sic spe tota iugiter in solius Domini provida largitate suspensus, de propria penitus diffidebat industria, eademque mentis constantia multis loquebatur ut paucis, eadem diligentia uni soli praedicavit ut multis.
4 Nullius quoque verebatur personam, quin aequanimiter sapientibus et indoctis, magnisque loqueretur et parvis.
5 Nam et cardinalibus coram domino papa Honorio congregatis constantissime praedicavit, non utique tam verborum simplicitate movens ad risum, quem mirando spiritus fervore compunctionis extorquens suspirium.
59.
1 Igitur vir iste sanctissimus, qui sibi et proximis utiliter dividere tempora novit, quadam vice relictis ex more saecularium turbis, locum solitudinis petiit, paucosque, qui suam ab omni incursantium tumultu quietem defenderent, secum duxit.
2 Cupiebat enim ad tempus soli Deo vacare, et si quid pulveris ex hominum conversatione forsitan contraxisset, extergere.
3 Cumque, mentis aliquantulum continuata quiete, contemplationis fructum sapidius degustasset, totis praecordiis desiderabat agnoscere, quid agendo sacrificium de se Domino magis gratum posset offerre.
4 Iam vir mirandae virtutis consummaverat, cum se adhuc vix incepisse credebat.
5 Summum eius studium fuerat ad anteriora se semper extendere, et retroacta quasi in nihilum computare.
6 Cupiebat igitur adhuc de novo omnes corporis passiones cunctasque mentis pati angustias, quo perfectius compleretur in ipso beneplaciti divini voluntas.
60.
1 Cumque huic desiderio quanto diutius tanto ferventius anhelaret die quadam in eremitorio quo manebat ad altare devotus accessit; super quod Evangeliorum librum cum reverentia et timore deposuit.
2 Post haec humiliter se coram altari in oratione prosternens, quanta poterat devotione clamavit ad Dominum, ut in prima libri apertione sui de ipso beneplaciti dare dignaretur indicium.
3 Tandem corde contrito (cfr. Ps 50,19) ab oratione consurgens (cfr. Luc 22,45), se crucis signo munivit, librumque de altari reverenter acceptum aperuit.
4 Cui cum Domini nostri Iesu Christi passio primum occurreret, suspicatus est ne casu hoc forsitan accidisset.
5 Unde et rursus librum claudens, rursus aperuit, pluriesque hoc ipsum reiterans, idem quod prius vel simile prorsus invenit.
6 Ad hoc Christi miles intrepidus non expavit; et qui iam dudum martyr desiderio fuit, etiam tunc se ad omne, quod pro Christo sustineri poterat, flagrantius animavit.
7 Et quoniam pro his omnibus Domino laetitiae cantica corde incundo deprompsit, propterea non multo post maioris revelatione mysterii dignus fuit.
61.
1 Nam duobus annis antequam vir ille beatus felicem Domino spiritum redderet, moram in eremitorio quod Alverna dicitur faciens, vidit in visione (cfr. Dan 8,2) quasi Seraph unum in aere sex alas habentem, cruci manibus extensis pedibusque coniunctis affixum.
2 Alarum vero duas super caput erectas et duas ad volandum extensas habebat; porro duabus totum corpus (cfr. Is 6,2) tegebat.
3 Obstupuit vehementer vir sanctus ad visum, et alternabantur in ipso timor et gaudium.
4 Delectabat eum speciei illius mirabilis pulchritudo; deterrebat plurimum horrenda crucis affixio; sed et hoc laetificabat, quod gratiose se respici videbat ab illo.
5 Cumque diutius anxio spiritu cogitaret quid huiusmodi visionis novitas importaret, nihil de illa liquido intelligere poterat,
6 donec in se ipso tandem vidit gloriosissimum illud miraculum: miraculum, inquam, omnibus, ut arbitror, retroactis saeculis inauditum.
62.
1 Apparebant namque in manibus eius et pedibus quasi fixurae clavorum (cfr. Ioa 20,25), latusque ipsius dextrum veluti lancea perforatum.
2 Manuum videlicet interior et pars pedum superior supereminentia quaedam ex ipsa carne veluti clavorum capita protendebat;
3 manus autem exterius et pedes inferius signa quaedam oblonga gerebant, veluti retorta clavorum acumina, quae et ipsa carnem similiter reliquam excedebant.
4 In latere vero dextro cicatrice obductum vulnus apparuit, quod et sacrum sanguinem saepius evaporans tunicam ipsius necnon et aliquoties femoralia tinxit.
5 Talibus igitur vir Dei in se resultantibus margaritis, studuit summopere pretiosissimum illum thesaurum, quo speciali eum Dominus praerogativa ditaverat, ab omnium omnino viventium oculis conservare reconditum, ne quod vel minimum conscii cuiusquam familiaritatis occasione fortassis incurreret detrimentum.
6 Unde et quia rarissime perpaucis praecipua consueverat revelare mysteria, ea quoque, quae tam gloriose parebant in ipso, maxime sibi familiaribus diu erant incognita.
63.
1 Periculosum enim existimans inclitum apparere in oculis hominum, sed et pro magno non reputans occulta quorumlibet bona non esse maiora iis quae proferuntur in publicum, ruminabat multoties illud in ore propheticum: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps 118,11).
2 Fratribus quoque circa ipsum conversantibus dederat tale signum, ut si quando eum cum extraneis occupatum praedictum versiculum recitare perciperent, illum, ne forsitan in verba sibi nociva difflueret, curialiter ab eorumdem colloquiis expedirent.
3 Itaque vulnus lateris, quoadusque vixit in corpore, diligenter viro Dei celante, solus hoc frater Helias casu utcumque prospicere meruit.
4 Frater vero Rufinus, ad eum scalpendum admissus, manu illud sensibiliter, sed fortuito, contrectavit (cfr. 1Ioa 1,1);
5 ad cuius contactum vir sanctus remurmurans gravissime doluit, et iam dictum fratrem inculpans, ut hoc sibi Dominus indulgeret (cfr. Is 26,15) adiunxit.