1 S. Clara, devotissima crucis discipula et preciosa plantula b. Francisci, erat tante sanctitatis quod, non solum episcopi et cardinales, sed etiam summus pontifex illam videre et audire affectuosius cupiebat et sepe personaliter visitabat.
2 Etenim quadam vice papa ad s. Clare monasterium accessit, ut ab ea, que erat sacrarium Spiritus sancti, audiret celestia et divina colloquia. 3 Utroque igitur diu de salute anime et divina laude tractante, interim s. Clara fecit panes pro sororibus in mensis omnibus preparari, cupiens panes illos reservare a Cristi vicario benedictos. 4 Unde finita collatione sanctissima, s. Clara, genuflectens cum magna reverentia, rogavit summum pontificem ut panes in mensis appositos benedicere dignaretur. Papa vero respondit: “Soror Clara fidelissima, ego volo quod tu benedicas panes istos et facias super eos crucem Cristi benedicti, cui te totam in medullatum sacrificium obtulisti”.
5 Illa vero respondit: “Sanctissime pater, parcas michi, quia in hoc essem reprehendenda nimis valde, ut coram Cristi vicario ego, que sum una vilis muliercula, facere talem benedictionem presumerem”.
6 Et papa respondit: “Ad hoc ut presumptioni non imputetur, sed insuper habeas inde meritum, precipio tibi per s. obedientiam quod super istos panes facias signum crucis et benedicas eos in nomine Domini”. 7 Illa, tanquam vere obedientie filia (cfr. 1Pet 1,14), super panes illos crucem faciens, devotissime benedixit. Mirabile certe, quod statim in omnibus panibus apparuit signum crucis pulcherrimum!
8 De quibus plures fuerunt cum magna devotione comesti et plures pro miraculo in posterum reservati. Papa insuper, de virtuosa cruce a sponsa Cristi facta vehementer admirans, primo gratias Deo egit et postea b. Claram consolabiliter benedixit.
9 Morabantur in dicto monasterio soror Ortulana, mater s. Clare, et soror Agnes, eiusdem germana, omnes Spiritu sancto plene, cum multis aliis sanctis monialibus et sponsis Cristi, ad quas s. Franciscus infirmos plurimos transmittebat, modo ad unam, modo ad aliam predictarum, ut super eos facerent signum crucis.
10 Et virtute crucis Cristi, quam toto corde colebant, quotquot signabantur, sanitatis remedium reportabant.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).