1 Cum s. Ludovicus, rex Francie, decrevisset per sanctuaria peregrinari septennio, audissetque fama veridica fr. Egidii mirabilem sanctitatem, posuit in corde suo ipsum omnimode visitare. 2 Unde in ipsa sua peregrinatione divertit Perusium, ubi audierat fr. Egidium commorari; et veniens ad portam fratrum, sicut peregrinus pauperculus et ignotus, paucis comitibus sociatus, requisivit instanter fr. Egidium, nichil portario de sua conditione revelans.
3 Portarius vero ivit ad fr. Egidium, dicens quod quidam peregrinus, ipsum requirebat ad portam. Statim vero fr. Egidius vidit in spiritu quod ille erat rex Francie. 4 Et quasi ebrius de cella egrediens, cursu velocissimo ad portam accedens, ruerunt ambo in amplexus mirabiles et oscula devotissima, genuflexi, ac si amicitia antiquissima se antea cognovissent. 5 Et hius signis caritativi amoris ostensis, nullum verbum alterius ad alterum proferendo, sed omni modo silentio servato, ab invicem discesserunt.
6 Cum vero rex recederet, unus de sociis eius, perquisitus a fratribus quis ille esset qui cum fr. Egidio ruisset in tam caritativos amplexus, respondit quod erat Ludovicus, rex Francie, qui in peregrinatione pergendo voluit videre fr. Egidium. Et hiis dictis, ipse et socii regis velocissime recesserunt.
7 Fratres autem, dolentes quod fr. Egidius nullum verbum bonum dixerat dicto regi, dicebant multipliciter conquerendo: “O fr. Egidi, et quare tanto regi, qui venit de Francia videre te et audire a te aliquod verbum bonum, nichil ei dicere voluisti?”.
8 Respondit fr. Egidius: “Carissimi fratres, non miremini si nec ipse michi nec ego illi aliquid voluimus dicere; quia, statim quod amplexati nos fuimus, lux divine sapientie revelavit michi cor suum et sibi cor meum. 9 Et in speculo illo eterno constituti, quicquid ille cogitaverat michi dicere, vel ego sibi volueram, absque strepitu labiorum vel lingue, cum plana consolatione audivimus, melius quam si labiis loqueremur. 10 Et si voluissemus ea que intus sentiebamus vocalis soni ministerio explicare, propter defectum lingue humane, que non potest nisi cum enigmate figurarum divina explicare secreta, potius ad desolationem utriusque quam ad consolationem fuisset ipsa locutio. Et propterea sciatis quod ipse rex recessit mirabiliter consolatus”.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi, qui est benedictus in secula. Amen (cfr. Rom 1,25).