1 Ostendere volens D. Ihesus Cristus benedictus quanta esset fidelissimi servi eius Antonii sanctitas, et quam devote audienda esset eius predicatio ac sana doctrina, per irrationabilia animalia, scilicet per pisces, redarguit infidelium et insipientium hereticorumque stultitiam, sicut per asinam redarguit insipientiam Balaam.
2 Nam cum idem b. Antonius esset Arimini, ubi hereticorum magna copia morabatur, volens illos ad lucem vere fidei et in viam reducere veritatis, per dies multos ipsis de scripturis catholicis predicabat. 3 Illi vero facti per obstinationem lapidei, ipsius sanctis eloquiis non solum non acquiescere sed insuper prebere contempserunt auditum.
4 S. vero Antonius, Domino inspirante, accessit quadam die ad os fluminis iuxta mare, et stans in ripa que mari appropinquabat et flumini, incepit modo predicationis pisces ex parte Domini advocare, dicens: “Audite verbum Domini, pisces maris et fluminis, ex quo infideles heretici audire contempnunt”.
5 Et ecce statim accessit ante s. Antonium tantam magnorum et parvorum piscium multitudo, quod nunquam insimul in illis partibus fuit visa; et omnes tenebant capita aliquantulum extra aquam.
6 Vidisses ibi pisces magnos pacifice adherere minoribus, minores sub alas maiorum pacifice permanere. Vidisses ibi diversas piscium species quaslibet ad sibi similes currere, et quasi quemdam campum pictum colorum varietate mirabili decoratum ad sancti faciem ordinari.
7 Vidisses ibi turmas piscium grandium, quasi castrorum acies ordinatas (cfr. Cant 6,3.9), loca ad predicationem audiendam preripere. Vidisses ibi pisces mediocres loca mediocria capere et quasi doctos a Domino absque aliqua turbulentia in suis locis consistere.
8 Vidisses ibi piscium parvulorum multitudinem copiosam atque populosam usquequaque, tanquam peregrinos ad indulgentiam, properare et ad s. patrem, tanquam sub tutore, propinquiores accedere. 9 Ita quod in ista predicatione celitus ordinata primo pisces minores, secundo mediocres, tertio, ubi erat aqua profundior, pisces maximi s. Antonio assistebant.
10 Hiis igitur taliter ordinatis, incepit s. Antonius sollempniter predicare, dicens: “Fratres mei pisces, multum tenemini pro vestro modulo referre gratias Creatori, qui in vestrum habitaculum dedit elementum tam notabile, ita ut aquas dulces et salsas, prout expedit, habeatis. 11 Refugia insuper vobis multiplicia contulit, ut evitetis incommoda tempestatis. Exibuit insuper vobis elementum diafanum et limpidum, et vias quibus incedatis, et escas quas sumatis, ut vivere possitis. Escas quoque vobis necessarias preparat Creator benignus etiam in profundis abissis. 12 Vos in creatione mundi cum benedictione multiplicationis preceptum habuistis a Domino. Vos in diluvio, ceteris animalibus pereuntibus, absque lesione reservati fuistis. Vos, alis ornati et virtute roborati, undique prout libet discurritis. 13 Vobis datum fuit ex imperio Domini Ionam reservare prophetam et post tertium diem illum in terram absque lesione reponere. Vos censum pro D. Ihesu Cristo, cum tanquam pauper non haberet unde solveret staterem, obtulistis.
14 Vos in cibum regis eterni, D.n. Ihesu Cristi benedicti, ante resurrectionem eius et post resurrectionem singulariter electi fuistis; propter que omnia multum tenemini laudare et benedicere Dominum, qui tot bona singularia pre ceteris animalibus recepistis”.
15 Ad hec verba et similia ortamenta aliqui pisces voces emittebant, aliqui aperiebant ora et omnes capita inclinabant, signis quibus poterant laudantes Altissimum.
16 Ad hanc reverentiam piscium exilaratus in spiritu, s. Antonius, et voce altissima clamans, dicebat: “Benedictus Deus eternus, quod magis honorant Deum pisces aquatici quam homines heretici; et melius audiunt belve irrationabiles quam homines infideles!”.
17 Quanto autem b. Antonius predicabat, tanto piscium multitudo crescebat, et nulli de locis que ceperant recedebant. Ad quod miraculum concurrens populus civitatis, concurrentes etiam heretici supradicti; 18 et videntes tam insolitum et mirandum negotium, quod bruta scilicet s. Antonio prebebant auditum, compuncti corde, omnes ad pedes s. Antonii, rogantes ut predicationem illis faceret consederunt.
19 Tunc s. Antonius, aperiens os suum (cfr. Mat 5,2), tam mirabiliter de fide catholica predicavit, quod omnes hereticos ibi existentes convertit, et fideles, roborati in fide, cum gaudio et benedictione remanserunt. 20 Pisces etiam, licentiati a sancto, cuncti letantes et gaudentes, cum mirandis lusibus et cervicibus applausivis in varias provincias abierunt.
21 Post hec per multos dies s. Antonius, Arimini predicando, magnum fructum fecit in conversione hereticorum et devotione cleri.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.