1 Hoc fuit signum evidentissimum quod Ordo b. Francisci fuit fundatus a Deo, quia statim quod multiplicari cepit, quasi usque ad fines terre pervenit. 2 Unde s. Franciscus, studens se Cristo in omnibus conformare, mittebat fratres suos binos ad predicandum per universas provincias, 3 et tam mira per eos Dominus faciebat, quod quasi in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum (Ps 18,5).
4 Unde accidit semel quod duo de illis novellis b. patris discipulis, ad ignotas partes pergentes, pervenerunt ad quoddam castrum pessimis hominibus plenum. 5 In quo etiam erat quidam magnus tirannus, multum crudelis et impius, quasi caput et dux omnium illorum pessimorum et predonum. Erat tamen genere nobilis, sed moribus pessimus et ignobilis.
6 Ad quod castrum cum dicti duo fratres, afflicti fame et frigore et labore, quasi agni inter lupos (cfr. Luc 10,3),de sero simpliciter pervenissent, rogaverunt per internuntium illum tirannum, dominum castri, quod ipsos reciperet in hospitio illa nocte amore D. Ihesu Cristi. 7 Quos ille, a Deo inspiratus, gratanter suscepit et multam compassionem illis et curialitatem exibuit. Nam fecit illis fieri ignem magnum et parari mensam more nobilium.
8 Discumbentibus vero fratribus et aliis cunctis, unus illorum fratrum, qui erat sacerdos, habens gratiam loquendi de Deo singularem, videns quod nullus illorum discumbentium de Deo aliquid vel de salute anime tractaret aut loqueretur, 9 sed solum de predationibus et occisionibus et de aliis malis multis que hinc inde perpetraverant; et gaudebant in rebus pessimis et de impietatibus quas usquequaque commiserant.
10 Unde, refectione finita corporali, cupiens ille frater hospitem suum et ceteros celesti cibo reficere, dixit domino illi: “Domine, magnam curialitatem et caritatem nobis exibuistis; et ideo multum essemus ingrati, si non vobis aliqua bona secundum Deum rependere studeremus. 11 Propterea rogamus quod faciatis totam familiam congregari, ut pro beneficiis corporalibus a nobis receptis spiritualia rependamus”. Quorum rogaminibus assentiens, dictus dominus fecit omnes congregari coram fratribus.
12 Et frater ille incepit de gloria paradisi loqui: quomodo ibi est letitia sempiterna, ibi societas angelorum, securitas beatorum, ibi gloria infinita, ibi copia celestium thesaurorum, ibi vita perpetua, lux inenarrabilis, pax impertubabilis, sanitas incorruptibilis, ibi Dei presentia et omne bonum et nullum malum. 13 Et homo propter peccata et miseriam suam perdit tot et tanta bona, et acquirit infernum, ubi dolor est et tristitia sempiterna, societas demonum, serpentium et draconum, ubi miseria infinita et vita sine vita, tenebre palpabiles et Luciferi presentia, 14 ubi turbatio et ira, sempiternus ignis et glacies, vermes et rabies, fames et sitis, ubi mors sine morte, gemitus et lacrime, stridor dentium (cfr. Mat 8,12) et eternitas tormentorum; ibi omne malum et carentia omnis boni!
15 “Et, ut comprehendi, omnes vos ad tanta mala curritis festinanter; nam nichil boni operis vel sermonis in vobis apparet. 16 Unde consulo et admoneo vos, carissimi, quod pro vilibus rebus mundi et voluptatibus carnis, que omnia transeunt velut umbra (cfr. Sap 5,9),nolitis perdere illa summa et in eternum duratura celestia bona; nec sic currere festinetis ad tam magna et acerba tormenta”.
17 Et hiis dictis in virtute Spiritus sancti a fratre predicto, dominus castri, tactus intrinsecus et corde compunctus, procidit ad pedes fratris; et ipse cum aliis omnibus cepit amarissime flere, rogans et petens a fratre ut ipsum in viam salutis dirigeret. 18 Et confessione cum multis lacrimis et intima compunctione eidem fratri facta, dixit ei frater quod oporteret eum in redemptionem suorum peccatorum peregrinari per sanctuaria, macerari per ieiunia, in orationibus vigilare et insistere largissimis helemosinis et aliis operibus pietatis.
19 Dominus vero ille respondit: “Pater carissime, ego nunquam istam provinciam exivi; Pater noster nec alias orationes scio dicere; et ideo aliam michi penitentiam iniungatis”. 20 Ille vero s. frater ait: “Carissime, ego volo fideiubere pro te et ex caritate Dei pro peccatis tuis intercedere ad D. Ihesum Cristum, ut anima tua non pereat. 21 Et nunc ad presens nolo quod aliam penitentiam facias nisi quod hoc sero tuis propriis manibus portes michi de paleis, ubi ego et socius quiescamus”.
22 Qui cum gaudio paleas portavit et lectum diligenter paravit in una camera ubi lumen ardebat. Et videns prefatus dominus quod frater ille tam sancta et virtuosa verba protulerat, concepit quod esset homo sanctus, 23 et posuit in corde suo explorare diligenter quid faceret illa nocte. Et vidit quod dictus frater de sero se posuit in lecto; 24 sed, cum putaret omnes profunde dormire, surrexit in tempeste noctis silentio, et pro fideiussione facta expandens manus ad Dominum et orans pro illo, indulgentiam pro ipsius peccatis postulabat.
25 Et ecce in ipsa oratione elevatus est frater in aere usque ad culmen palatii, et ibi in aere fecit tam magnum lamentum et fletum, pro peccatis dicti domini indulgentiam postulando, quod vix unquam fuit visus homo, qui caros suos consanguineos seu amicos defunctos tam cordialiter fleret sicut iste frater pro peccatis illius. 26 Et fuit illa nocte ter elevatus in aere semper cum pio lamento et lacrimis compassivis. Et ille dominus, latenter observans omnia predicta, videbat et audiebat caritativum lamentum et compassivos lacrimarum singultus. 27 Unde statim de mane ad pedes procidit dicti fratris et cum lacrimis compunctionis rogabat ut ipsum in viam salutis dirigeret, paratum firmiter ad omnia que iuberet.
28 Fratre sancto igitur consulente, vendidit cuncta que habuit, et restituenda restituit, et cetera pauperibus (cfr. Luc 19,8) secundum s. evangelium cuncta distribuit et semetipsum Deo offerens, Ordinem fratrum Minorum intravit et cum laudabili perseverantia, propositum servans, in sancta vita finivit. 29 Ceteri etiam antiquarum iniquitatum illius satellites et sodales, compuncti corde, vitam in melius mutaverunt. Sic fructificavit sancta illorum fratrum simplicitas, non de auctoribus vel de Aristotile predicans, sed de penis inferni et gloria paradisi cum brevitate sermonis, sicut regula sancta dicit.
Deo gratias! Amen.