1 Quidam puer in civitate Senensi tempore b. Francisci cepit in aucupio magnam turturum quantitatem, et illas vivas, ut venderet, asportavit.
2 Sanctus autem Franciscus, sicut semper erat pietate plenus et specialiter ad mansueta animalia mirabiliter compassivus, turtures illas aspiciens, compassione permotus, ait:
3 “O bone iuvenis, rogo te, quod ipsas michi tradas, ut aves tam innocentes, quibus in Scriptura assimilantur anime caste, humiles et fideles, non veniant in manu crudelium occisorum”.
4 Ille autem, statim inspiratus a Deo, omnes illas turtures simplices tradidit b. Francisco. Quas cum pius pater Franciscus sumpsisset in gremio, cepit eis dulcissime alloqui, dicens: “O sorores mee turtures, simplices, innocentes et caste, quare permisistis vos capi? 5 Sed ego volo vos eripere a morte et facere vobis nidos, ut fructificetis et mandatum Creatoris quod multiplicemini compleatis”. Et abiit s Franciscus et fecit nidum omnibus illis turturibus.
6 Ille vero, nidos tollentes a b. Francisco compositos, pullificabant coram fratribus et crescebant; et tantam familiaritatem s. Francisco et ceteris fratribus ostendebant, quod videbantur quasi galline, semper a fratribus enutrite; et nunquam a fratribus recesserunt, donec s. Franciscus dedit illis cum benedictione licentiam.
7 Puero autem illi, qui turtures dederat, dixit s. Franciscus: “Fili, tu adhuc eris fr. Minor, et servies gratioso D.n. Ihesu Cristo”. 8 Et ita fuit; nam sicut ei s. Franciscus predixerat, factus est postea fr. Minor, et vitam duxit in Ordine usque in finem moribus exemplarem et multum laudabilem; ita quod s. Franciscus, non solum illis aviculis vite presentis solatia procuravit, sed etiam illi iuveni eterne vite gaudia procuravit. Ad laudem et gloriam, etc.